Jump to content

Buda vetus

E Vicipaedia
(Redirectum de Óbuda)
Municipium Budae veteris

Buda vetus,[1] Hungarice Óbuda, est Budapestini regio urbana (sive circulus) tertia. Huic regioni circiter 123 889 incolarum (anno 2013) sunt. Usque ad diem 1 Ianuarii 1873, cum Buda et Pestinum cum Budae veteri coniuncta et nova urbs nomine Budapestinum formata est, Buda vetus urbs sui iuris fuit.

Vestigia habitationum Obudae iam aetate Ferrea homines vixisse demonstrant. Romani ibi urbem Aquincum condiderunt, quae caput provinciae Pannoniae facta iam tum propter thermas et aquas salubres nota erat. Hungari terram occupantes circa annum 900 hic sedes collocaverunt, quae Bela IV, rex Hungariae, anno 1241 (vel 1242) in caput regni evexit.

  1. "situm habebis Aquinci, loco Budae veteris ante memorato ..." (p. 77 apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad veterem Budam spectant.
  • De vetere Buda in Budapest Tourist Guide (Anglice)