Jump to content

Eta (littera)

E Vicipaedia
(Redirectum de Η)
Limes Atheniensis antiquus ubi eta = /h/

Eta (indecl., n.; Graece: Ἦτα) est littera Graeca, quae nota maiuscula Η et nota minuscula η scribitur. In lingua Graeca antiqua denotabat pronuntiationem [ɛː], hodie [i]. Eta in ordine litterarum Graecarum littera septima est. In systemate numerali Graeco nota numeri octo est. Systema Unicode litteram cognatam separatim recognovit (nomine heta[1]), originem spiritus asperi scripturae Graecae.

Eta derivatum est a littera Phoenicia Ḥet (Ḥet) quae pronuntiationem [ħ] (q.e. fricativa pharyngalis surda) denotabat. In antiquissimis alphabetis Graecis eta vel potius heta pronuntiationem [h] notabat. In Ionia tamen eta, quod non iam [h] appallabatur, coeptum est adhiberi ad [ɛː] phonum notandum. Alphabetum Ionicum renovatum anno fere 400 a.C.n. ab omnibus Graecis acceptum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]