Jump to content

Petrus Abaelardus

E Vicipaedia
(Redirectum de Abaelardus)
Wikidata Petrus Abaelardus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Abaelardus: imago
Petrus Abaelardus: imago
Nativitas: 1079; Le Pallet
Obitus: 21 Aprilis 1142; Cabillonum
Patria: Francia Borboniensis, Francia
Nomen nativum: Pierre Abélard

Familia

Coniunx: Heloisa

Memoria

Sepultura: Héloïse and Abélard's tomb

Petrus Abaelardus (vere: Pierre Abaillard; natus 1079 Palacii, mortuus die 21 Aprilis 1142 Cabilloni) fuit doctor, scriptor, theologus, et philosophus scholasticus Britto.

Abaelardus et Heloisa

Lutetiae studens erat, cum lectiones apud Roscellinum Compendiensem habuisset. Realismo spreto cum magistro pristino Gulielmo de Campellis inimicitiam gessit qui autem denique se argumentis claris victum esse declaravit.

Abaelardus instruebat dialectiam, postea etiam theologiam Meloduni et Corbolii et Lutetiae in Monte Sanctae Genovefae et in schola cathedrali. Arte instructoria egregia necnon theologia moderna excellens discipulorum omnis orbis terrarum multitudinem ad se traxit. Notus autem est amor Heloisae cuius avunculus Fulbertus canonicus ipse Abaelardum annorum XXXVIII natum domi alebat. Magister discipulaque flagranti cupiditate confecti sunt. Abaelardus amasiunculam annos XVII natam in Britanniam Minorem asportans in domo sororis filium parere fecit. Nuptiis factis Heloisa ad patrem rediens matrimonium dissimulavit ne pro Abaelardo cursus honorum ecclesiasticorum annihilatio fieret. Fulbertus autem sat iratus Abaelardo insidiatus eum excastravit atque emasculavit. Ignominia tali victus Abaelardus miser se in abbatiam Sancti Dionysii contulit Heloisae persuasurus ut nonna fieret et illa. Disciplinas resumens in litigatone de universalibus magis magisque notionibus nominalismi risus est; terminos istos tamquam meros mentis conceptus (inde doctrinae conceptualismi nomen ferunt) interpretatus est. In theologicis palam rationalismo favebat. Voluntatem liberam habuit fundamentum morale, quae solummodo spontem quandam creatura esset. Contritio ex illa videlicet beatitudinem sinceram atque benignam efficeret.

Synodus particularis Augustae Suessionum anno 1121 celebrata interpretationem eius de sancta ac individua trinitate haereticam declaravit inclusionem in monasterio Benedictinorum ad Sanctum Medardum Sancti Medardi propositurus. Legatus autem papalis poenam tollens Abaeardo castigato reditum Parisiensem concessit. Tamen Abaelardus Lutetiam paulo post reliquit et in Campania Novigenti oratorium cum hermitago erexit cui Paracleti nomen dedit. Id Heloisae et eius sectatricibus tradidit, cum abbas ad Sanctum Gildasium Ruinensem creatus esset. Cum iterum ab invidiosis haereseos accusatus esset, concilium Agedinci Senonum habitum doctrinas eius reiecit pontifice summo Innocentio interpellato.

Petrus Venerabilis, abbas Abbatiae Cluniacensis pacem conciliavit theoriis de trinitate et redemptione recovatis. Inde Abaelardus tranquillus Cluniaci vitam agere praetulit. Insaniam perpessus ad prioratum ad Sanctum Marcellum Cabillonensem translatus est, ubi naturae concessit. Heloisa cadaver depostulans sepulturam in conoebium ad Paracletum diposuit. Cinis anno 1808 Lutetiam translatus anno 1817 in tumba una cum ossibus Heloisae in Coemeterio Patris Chaizii sepultum est.

Scripta eius Latina collecta sunt a dominis Amboise et Duchesne (Lutetiae 1616), necnon a Cousin (Lutetiae 1849–59). Inter opera eius mentionis digna sint »Introductio in theologiam«, »Scito te ipsum« (de ethicis), Dialogus inter Philosophum, Judaeum et Christianum, Sic et non (de patrum ecclesiasticorum controversiis). Vitam suam descripsit Abaelardus ipse ad Historia calamitatum mearum. Magni momenti videlicet sunt etiam litterae ab Heloisa datae. Epitaphius suus dicit: “Est satis in tumulo. Petrus hic iacet Abaelardus, cui soli patuit scibile quidquid erat.”

Statua in Palatio Lupariensi, Lutetiae
Logica
  • Introductiones parvulorum (circa 1112),
  • Logica ingredientibus (probabiliter 1117-1118),
  • Logica nostrorum petitioni (1121),
  • Dialectica (coepta in 1118 et finita in 1136),
Ethica
  • Ethica seu Scito te ipsum (1128)
Theologica
  • Sic et non
  • De unitate et trinitate divina seu Theologia summi boni (inter 1119 et 1121),
  • Theologia christiana (inter 1122 et 1127),
  • Theologia scholarium seu Introductio ad Theologiam (inter 1134 et 1136),
  • Expositio in Epistulam Pauli ad Romanos (simul cum Ethica),
  • Expositio in hexameron (circa 1140),
  • Dialogus inter philosophum, iudaeum et christianum (coeptus in 1140 et probabiliter non finitus).
Alia
  • Historia calamitatum (1132 - 1133), fortasse prima autobiographia Medii Aevi

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]