Flavius Ablabius
Flavius Ablabius (natus in Creta insula ignoto anno, mortuus anno 338) senator ac vir publicus Romanus ac sedulus Christianus fuit.
Origo et Iuventus
[recensere | fontem recensere]Flavius Ablabius humili loco Creta in insula natus est. Primo officialis legati provinciae laboravit, deinde commercio transmarino divitias magnas sibi paravit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Filiam Olympiam habuit, quae Constanti imperatori desponsa est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Christianae fidei fidelis consiliarius Constantini I imperatoris factus et annis 324 - 326 vicarius Dioecesem Asianam administravit. Annis 329 - 337 praefectus praetorio Orientis erat. Anno 331 consul factus est. Constantinum imperatorem adduxit, ut philosophum paganum paganum Sopatrem de Apamea necari iussit. Dixit enim Sopatrem artibus magicis classem frumentariam a Constantinopoli arcuisse. Constantino anno 337 mortuo Ablabius, quod regnum appetisset, a Constantio II imperatore damnatus et supplicio affectus est[1].
Epigramma
[recensere | fontem recensere]Epigramma ab Ablabio scriptum in Sidonii epistula traditur:
ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:
- Saturni aurea saecla quis requirat?
- sunt haec gemmea, sed Neroniana.
quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.[2]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Libanius, orat. XLII 23
- Eunapius, vita soph. III 7,13; VI 2,12; 3,1–13
- Athanasius, Epist. fest. 5
- Zosimus 2,40,3
- Ammianus Marcellinus 20,11,3
- CIL III 352
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Flavius Gallicanus et Aurelius Valerius Tullianus Symmachus |
Consul 331 cum Iunio Annio Basso |
Successores: Lucius Papius Pacatianus et Mecilius Hilarianus |