Alexandria Arion
Appearance
(Redirectum de Alexandria Ariana)
Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva).
Alexandria Arion[1] sive Ariorum[2] urbs fuit in Afgania hodierna, una variarum urbium ab Alexandro Magno conditarum. Hodie urbs Herat nuncupatur.
Anno 330 a.C. Alexander sedem satrapiae nomine Ariae ab Artacoana in novum locum transtulit veterem arcem Persicam amplificans. Locum antiquum urbis reperire nondum contigit quod fontes antiquae rarissime inventae sunt. Sunt quidem pauci scriptores, qui urbis mentionem fecerunt:
- Claudius Ptolemaeus urbis locum prope lacum Arium iacuisse tradit.
- Gaius Plinius Secundus situm urbis ripa fluminis Arias fuisse scripsit ubi etiam urbs hodierna sita est.
- Eratosthenes urbem 3870 stadia ab Bactra, 6400 autem a faucibus Caspicis abesse commemoravit.
- Conradus Mannert Arium hodiernum Hari flumen opinatus antiquae urbis locum apud Pilki vicum destinavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 6.61.
- ↑ "Alexandria Ariorum/Artacavan/Harey" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Alexandria Ariorum/Artacavan/Harey" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
Situs geographici et historici: |