Jump to content

Amores (Ovidius)

E Vicipaedia
(Redirectum de Amores (carmen Ovidii))

Amores sunt tres libri elegiarum Ovidii, carmina erotica more Galli, Properti, Tibullique scripta.

Inter annos 19 et 15 a.C.n. Ovidius primam editionem Amorum composuit, quinque librorum. Postea textum in tria volumina minuit,[1] et haec est editio quam nunc legimus. Eodem fere tempore Heroides et Artem amatoriam scripsit.

Sicut titulus docet, sunt carmina erotica, non autem gravia sed levia; Ovidius se nominat tenerorum lusor amorum[2] et haec carmina praecipue ludica sunt. In primo carmine poeta dicit se carminum epicum edere velle. Cupido autem ridens unum pedem ex alteris versibus surripit, disticha faciens ex hexametris:

Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
Par erat inferior versus. Risisse Cupido
dicitur, atque unum surripuisse pedem. (Am. 1.1.1-4)

Primum verbum "arma" est primum verbum Aeneidos, et colarion "arma gravi numero" eundem sonum habet atque "arma virumque cano" colarion quo hoc carmen incipit. Ovidius ergo dicit hoc esse carmen dissimillimum Aeneidi. Deus Cupido poetam iubet carmina erotica scribere, volentem nolentem. Quamquam nullam puellam amat,[3] debet de amore scribere.

Tandem poeta puellam invenit, Corinnam nomine, quae maritum habet. Carmina historiam de amore poetae Corinnaeque narrant.

Ultimum carmen est quasi valedictio amoris: "Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum," dicit poeta (Am. 3.15.1). Posthac, nullus poeta Romanus elegiaca erotica scribit.

  1. Am. 1. pref.
  2. Tristia 4.10.1
  3. Vv. 18-19.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Kenney, E. J., ed. 1961. P. Ovidius Naso: Amores, Medicamina Faciei Femineae, Ars Amatoria, Remedia Amoris. Oxonii, e typographeo Clarendoniano.
  • Kenney, E. J. 1982. "Ovid," capitulum in Cambridge History of Classical Literature, ed. P. E. Easterling, E. J. Kenney. Cantabrigiae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]