Antiopa (Amphionis mater)
Appearance
(Redirectum de Antiope (Amphionis mater))
Vide etiam paginam discretivam: Antiopa.

Antiopa vel Antiope (Graece Ἀντιόπη) Nyctei filia et uxor Lyci regis Thebarum et Aegyptorum. Hanc Iuppiter in satyrum mutatus compressit[1], quod cum Lycus comperivisset, ea repudiata, Dircen superinduxit, a qua in carcerem coniecta est. Verum cum partus advenisset, ruptis vinculis, aufugit in Cithaeronem montem, ibique Zethum et Amphionem peperit et exposuit. Illi autem a pastoribus reperti et educati sunt, qui postea adulti, matris iniuriam ulciscentes, Lycum cum uxore Dirce interfecerunt.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Odyssea XI.260-264.
- ↑ Propertius: libro I elegiarum
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis
Nexus interni
![]() |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |