Jump to content

Piodasses

E Vicipaedia
(Redirectum de Asokus)
Wikidata Piodasses
Res apud Vicidata repertae:
Piodasses: imago
Piodasses: imago
Nativitas: 304 a.C.n.; Patna
Obitus: 232 a.C.n.; Patna
Patria: Maurya empire, India

Familia

Genitores: Bindusara; Subhadrangi
Coniunx: Tishyaraksha, Karuvaki, Devi, Padmavati, Asandhimitra
Proles: Kunala, Mahinda, Sangamitta, Tivala, Charumati
Familia: Maurya dynasty
Imperium Mauryanum sub Piodasse ab Irania, Pakistania, Afganistania in occidenti ad Bangladesha et Indam Assamiam civitatem in orienti, et ad meridiem usque Tamil Nadu in Karnataka (India Meridionali patuit. (Anglice)

Piodasses (Graece Πιοδάσσης,[1] Sanscritice अशोक Aśoka unde Latine "Aśokus" possumus) (c. 304232 a.C.n.), fuit Imperator Mauryanus, qui paene totum subcontinentem Indicum ab anno fere 273 a.C.n. ad 232 rexit. Piodasses fuit filius Bindusarae, nepos igitur Candraguptae, qui hoc imperium nactus est anno 322 a.C.n., domumque imperii Mauryani condidit. Indiae maiorem partem Piodasses a patre recepit, ipseque regnum magnopere extendit; postremo Kalingam in orientalibus Indiae partibus expugnavit. Piodasses victoriam militarem esse inutilem agnovit, et sola victoriam dhammae discrimen facit. Is confessionem Buddhisticam expressit et se apud bella nova omisit.

Saepe appellatus unus ex Indiae mundique gravissimorum imperatorum, Piodasses post multas victorias militares paene totam terram quae hodiernam constitit Indiam rexit. Eius imperium a terra nunc appellata Irania, Pakistania, et Afganistania in occidenti ad Bangladesha et Indam Assamiam civitatem in orienti, et ad meridiem usque brahmagiri in Karnataka patuit. Regnum dictum Kalingam vicit, quod nemo suae domus, ne Candragupta Maurya quidem, vicerat. Suum caput fuit Magadha, fortasse in civitate nunc appellata Bihar.[2]

Visis necibus accumulatis belli Kalingae, quod ipse ex appetitu victoriae gesserat, is Buddhismum doctrinae Vedicae amplectus, se dedicavit ad Buddhismum trans Asiam propagandum et monumenta construxit ad gravissimos Gautamae Buddhae situs designandos. Piodasses porro se consecravit ad studium ahimsae (non violentiae), amoris, veritatis, tolerantiae, et vegetarianismi. Historici eum arbitrantur administratorem philanthropicum, et is ergo in historia Indica appellatur "imperator omnium saeculorum" et "imperator imperatorum" (samrath chakravartin).

Cognomen Aśokus e verbo aśokae, quod Sanscritice significat 'sine dolore', ex verbis a 'nullus, sine' et soka 'dolor, maeror, anxietas, cura'. In suis edictis, appellatur "Devānāmpriya" (Devanāgarī देवानांप्रिय) Devānaṃpiya 'amatus deorum') et "Priyadarśin" (Devanāgarī प्रियदर्शी Piyadassī 'qui unumquemque suaviter respicit'. Alius eius titulus est Dhamma (Prakrite धम्मः 'legitimus, pius, probus').

H. G. Wells, notissimus Regni Britanniarum scriptor et criticus socialis, in magno eius opere The Outline of History (1920), de Piodasse scripsit:

Fuerunt in historia mundi milia regum imperatorumque qui se appellaverunt "eorum altitudines," "eorum maiestates," "eorum elatissimae maiestates," et cetera. Breve temporis punctum fulserunt, et tam breviter e conspectu evanuerunt; sed Aśokus fulget, fulgetque splendide, splendida sicut stella, usque adeo ad hodiernum diem.

Cum eius edictis, eius fabula enarratur in Aśokāvadāna ('Narratione Aśoki') et Divyāvadāna ('Narratione divina') saeculi secundi exeuntis, et in libro Sinhalo Mahavamsa ('Annalibus Magnis'). Post fere duo millennia, eius potestas in Asia Meridionali et praecipue subcontinenti Indico iam videtur: insigne ex eius imperio effosso hodie est proprium Indiae insigne, et in historia Buddhismi, is gradum tenet tantum sub gradu ipsius Gautamae Buddhae.

Piodasses fuit filius Bindusarae, imperatoris Mauryani, et Dharmae, reginae gradus inferioris.[3] Piodasse fuerunt nonnulli fratres maiores natu (omnes filii vitrici, ex aliis Bindusarae uxoribus) et solum unus frater minoris, Vitthashoka, puer amatissimus, ex eadem matre. Propter ingenii acumen et sollertias militares, Piodasses habetur fuisse deliciae avi, Candraguptae Mauryae. Secundum fabulam, cum Candragupta, Iainista vivere volens, singulare imperio se abdicaret, suum gladium abiecit, quod invenit conservavitque Piodasses.

Kśatriya natus, Piodasses regiam educationem militarem doctrinamque Vedicam accepit, sed adulescens fuit improbus importunusque, venator impavidus. Multi historici dicunt eum non fuisse delicatum, sed corpore robustum. Tradunt eum potuisse leonem vel tigridem solum virga lignea interficere, elephantem capulo cultri, armatos quoque milites vincere manibus nudis. Sollers fuit gladio; sic armatus, quemquam potuit superare. Dux militum formidolosus durusque, missus est ad motum apud urbem Avanti exstinguendum. Nonnulli historici subiciunt eum suos fratres necavisse ut se imperium adsequatur.

Primum pittacium cursuale ab India editum, anno 1947, ubi videtur capitulum columnae a Piodasse erectae, quattuor leonibus ornatae. Eadem imago est in pluribus nummis Indicis.

Mors et legatum

[recensere | fontem recensere]
Inscriptio in linguis Graeca et Aramaica ab Piodasse rege scripta apud Kandahar (Shar-i-kuna). Kabul Museum.

Piodasses fere quadraginta annos rexit. Piodasse mortuo, domus Mauryanus solum quinquaginta annos superfuit. Ashoka multos uxores et liberos habuit.

Chronologia vitae Piodassis (annis a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]
  • 304, natus
  • 286, coniugium cum Maharani devi
  • 284, natus Mahindrae
  • 281, natus Sanghamittae
  • 272–273, initium eius regni
  • 270, Rajyabhisheka
  • 266, inclinatio ad Buddhismum
  • 266–263, aedificatio Chaityas
  • 264, Mahindra et Sanghamitta fiunt Buddhistae
  • 263–262, Kalinga Vijaya
  • 263, sententia Buddhismi
  • 263–250, Dharmayatra
  • 253–250, Tertium Buddhistorum Concilium
  • 252, Yatra Mahindrae Srilanka
  • 250 ad mortem, proselytismus Buddhisticus
  • 243–242, edicta
  • 236, Rani Tishyaraksha fit Pattarani
  • 233, Princeps Kunal fit Upraja
  • 232, mors ~ nirvana

Columnae Piodassis (Ashokstambha)

[recensere | fontem recensere]
Columna ferrea Dellii Indiae.

Constructiones a Piodasse aedificatae

[recensere | fontem recensere]

Piodassis ipsius

[recensere | fontem recensere]
Edicta Piodassis: sexta columna, anno 238 a.C.n., Sanscritice scripta in litteris Brahmi, nunc in Museo Britannico.
  • Omnes sunt filii mei. Id quod volo filios meos habere est salus et felicitas, et hoc in mundo et in proximo; hic volo omnes habere. Nequis intelligere quam vehementer hoc volo, et, si quis inter vos intellegitis, totam vim voluntatis meae non intellegitis.


Fontes de vita et regno Piodassis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Asoka Cakra, Rota Probitatis (Sanscritice: Dharma ; Pali: Dhamma).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Asoka Cakra in vexillo Indiae hodiernae visus
  • Bongard-Levin, G. M. 1986. Mauryan India. Stosius Inc/Advent Books Division. ISBN 0-86590-826-5.
  • Chand Chauhan, Gian. 2004. Origin and Growth of Feudalism in Early India: From the Mauryas to AD 650. Munshiram Manoharlal. ISBN 81-215-1028-7.
  • Falk, Harry. 2006. Asokan Sites and Artefacts: A Source-book with Bibliography. Mainz : Philipp von Zabern. ISBN 978-3-8053-3712-0.
  • Gokhale, Balkrishna Govind. 1966. Asoka Maurya. Irvington Pub. ISBN 0-8290-1735-6.
  • Keay, John. 2001. India: A History. Grove Press. ISBN 0-8021-3797-0.
  • Nilakanta Sastri, K. A. 1952, 1967. Age of the Nandas and Mauryas. Delhi: Motilal Banarsidass. ISBN 0-89684-167-7.
  • Pal, Ranajit. 2002. Non-Jonesian Indology and Alexander. New Delhi.
  • Sircar, Dineschandra. 1967. Inscriptions of Aśoka. Editio retractata. New Delhi: Publications Division, Ministry of Information and Broadcasting, Government of India.
  • Smith, Vincent Arthur. 1997. Asoka, the Buddhist Emperor of India. New Delhi: Asian Educational Services.
  • Swearer, Donald. 1981. Buddhism and Society in Southeast Asia. Chambersburg, Pennsylvania: Anima Books. ISBN 0-89012-023-4.
  • Thapar, Romila. 1961. Aśoka and the Decline of the Mauryas. Delhi: Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-564445-X.
  1. Carlo Gallavotti, "The Greek Version of the Kandahar Bilingual Inscription of Aśoka", East and West 10, no. 3, p. 185.
  2. Sed Ranajit Pal (2002) indicat primam Magadhae mentionem esse in Edictis Piodassis, inter septentriones et occasum solis spectanti, et prima Magadha fuisse in in Baluchistania, in regione ad occidentem vergenti. Tota reliquiarum Mauryarum Nandarumque absentia in regione Patna monstrat hoc probabiliter non fuisse Piodassis caput.
  3. Quamquam filia Brahmin, vel Shubhadrangi, ea inferior aestimata est quia sanguinis regii non fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Piodassem spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •