Jump to content

Athenaeus Naucratites

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Athenaeus (Naucratites))
Vide etiam paginam discretivam: Athenaeus (discretiva).
Editio Casauboni Deipnosophistarum anno 1657 reimpressa

Athenaeus[1] (Graece: Ἀθήναιος), scriptor Graecus, natus est Naucrati in Aegypto ante annum 200. Vita eius haud bene nota est. Opus notissimum, dialogus Deipnosophistae (Δειπνοσοφισταί Latine fere 'professores cenarum') inscriptus, praebet pauca quae de vita eius nunc frusta habemus. Hoc in dialogo, multae personae, celebrantes Romae festos dies quondam Parilia vocatos, permultas res disserunt: luxurias, victus, nexus amatorum, musicam, facetias, philologiam Graecam, sed praesertim illi quibus Athenaeus scripsit Deipnosophistae disserunt cibum, vinum, convivia. Nisi hoc Athenaei opus superesset, multa magni pretii cognita de temporibus antiquis amissa essent, et multi scriptores, quorum unus est Archestratus, ignoti essent. Liber tertius decimus multa utilia ad quaestiones amatorias praebet.

  1. De nomine pleniore cf. titulum editionis D. Olson, Athenaeus Naucratites: Deipnosophistae (Berolini: De Gruyter, 2019- )
  2. Athenaeus, Deipnosophistae 329c; J. Wilkins, "Athenaeus and the Fishes of Archippus" in Braund et Wilkins, edd. (2000) pp. 523-535
  3. Athenaeus, Deipnosophistae 211a; D. Braund, "Athenaeus, On the Kings of Syria" in Braund et Wilkins, edd. (2000) pp. 514-522

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Deipnosophistae#Bibliographia.
  • Barry Baldwin, "Athenaeus and His Work" in Acta Classica vol. 19 (1976) pp. 21-42 JSTOR
  • David Braund, John Wilkins, edd., Athenaeus and his world: reading Greek culture in the Roman Empire. Iscae Dumnoniorum: University of Exeter Press, 2000. ISBN 0859896617
  • Christian Jacob, The Web of Athenaeus. Cantabrigiae Mass.: Center for Hellenic Studies, 2013 recensio huius operis

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Athenaeum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •