Jump to content

Chronica maiora (Paris)

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de BL Royal 14.C.vii)
Elephas Cremonensis a Matthaeo Parisiensi pictus: CCCC 16 fol. 151v
Rex Ludovicus IX aegrotans Cruce signatur: BL Royal 14.C.vii fol. 137v

Chronica maiora sunt opus principale Matthaei Parisiensis rerum gestarum scriptoris, nobis in tribus libris a manu auctoris ipsius scriptis servatum, historiam orbis terrarum complectens a mundo creato usque ad annum 1259. Volumina duo in bibliotheca Parkeriana reperiuntur in Collegio Corporis Christi apud Cantabrigienses, siglis CCCC 26 et CCCC 16 recogniti. Volumen tertium in Bibliotheca Britannica exstat sub siglo BL Royal 14.C.vii. Exemplar alterum chronicorum a mundo creato usque ad annum 1250 tantum, ab amanuense quodam exscriptum, correctionibus necnon expurgationibus Matthaei posterioribus carentibus, in Bibliotheca Britannica sub siglo BL Cotton Nero D.v reperitur.

Quibus iungendum est "Liber additamentorum", scilicet opusculorum et documentorum ad Chronica complenda congessorum, in volumine manu scripto BL Cotton Nero D.i servatus. Is liber continet:

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones et versiones
Philologica et critica
  • H.-E. Hilpert, Kaiser- und Papstbriefe in den Chronica maiora des Mattheus Paris. Stutgardiae, 1981

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chronica maiora spectant.