Bartholomaeus Platina
Obitus: 21 Septembris 1481; Roma
Memoria
Bartholomaeus Platina[1] seu breviter Platina[2] (ita ab oppido nativitatis Platina nuncupatum; vulgo Bartolomeo Sacchi) natus est anno fere 1421; mortuus est Romae die 21 Septembris anno 1481. Fuit bibliothecarius Vaticanus et historicus paparum: insuper auctor fuit primi operis de arte coquinaria e prelo emissi.
Rerum gestarum scriptor Raphael Volaterranus vitam obitumque Platinae inter eos "qui reliquis in artibus claruerunt" his verbis commemoravit:
- Bartholomeus Platina Romam cum Francisco Gonzaga cardinali Mantuano venit; deinde dignatus a Xysto pontifici contubernalis simul et opibus auctus aedes in Quirinali sibi paravit, ubi et decessit sexagenarius, edita pontificum historia vulgo iam nota. Vir fuit alioquin gravis et procul a mendacio, eoque praesertim admiratione dignior quia iam provecta etate, ac tirocinio posito quod totum militiae prius tradiderat, litteras didicit.[3]
Ad quam necrologiam Gerardus Vossius historiographus, "Mirum autem," subiecit, "post pontificum vitas de re culinaria scribere voluisse."[4]
De vita
[recensere | fontem recensere]Platinae in urbe Langobardiae e familia paupere ortus, mercennarius quattuor annos militavit ducibus Francisco Sfortia et Nicolao Piccinino.[5] Anno 1449 studia humanistica suscepit apud Domum Iocosam Mantuanam a Victorino Feltrensi praeceptore celeberrimo conditam, magistro illis annis Omnibono Leoniceno(fr); cui ipse anno 1453 succedit. Ita filiis Ludovici Gonzagae Barbaraeque Brandenburgensis marchionum Mantuae paedagogus factus est, videlicet Friderico marchionatus haeredi Franciscoque futuro cardinali. Platina anno fere 1457 Florentiae ab illis patronis missus est ad linguam Graecam sub professore Ioanne Argyropylo discendam, ubi Laurentium Medicem puerum inter contubernales cognovit; etiam virum publicum Donatum Acciaiolum philologumque Alemannum Rinuccinum(ru). Opuscula annis insequentibus conscripsit Divi Ludovici Marchionis Mantuae somnium et Orationem de laudibus illustris ac divi Ludovici Marchionis Mantuae, Ludovico ipso dicata: "tu familiam meam ex ignobili nobilem reddidisti" (sic confessus est) "tuque item mihi missionem dedisti perdiscendae philosophiae causa".
Anno 1462 Romam venit eodem tempore quo discipulus Franciscus, qui nuper cardinalis a Pio II creatus erat. Platina hoc tempore composuit orationem De laudibus bonarum artium, Pio papae dicatam, qui mox Platinam inter abbreviatores pontificales accepit.[6] Insuper composuit Commentariolum posterioribus haud inutilem de vita Victorini Feltrensis scholae Mantuanae conditoris, "avi mei, si gentilitatis et agnationis nomina in successione disciplinarum usurpari possunt".[7] Romae habitans ad Academiam Romanam, conditore Pomponio Laeto, statim se iunxit. Eisdem annis epitomen Naturalis historiae Plinii scripsit, Augustino Maffeo academico dicatam.
Mox Martinum Comensem cognoverit, coquum a principio Ludovici Trevisani cardinalis atque ab anno fere 1465 coquum secretum papae Pauli II. Is autem, Pio successor, abbreviatores dimisit, qui, duce Platina ipso, tumultum vano sublevaverunt. Qua ratione Platina aliquot menses iussu pontificali carcere inclusus est[8] dialogumque De falso ac vero bono Paulo dicatum composuit. Deinde salario carens apud Franciscum Gonzagam vixit, qui eius exonerationem assidue postulaverat.
Paulus papa, academicorum semper inimicus, anno 1468 Laetum, Maffeum, sodalesque plures in carcerem iecit quippe qui contra pontificatum religionemque et mores Christianos coniuravissent. Inter quos Platina dum apud Franciscum Gonzagam cenabat subito raptus iterum in Castellum Sancti Angeli missus ibique cruciatus est. Vitam Pii etiam incarceratus scripsit, cardinali Francisco Todeschino dicatam; paparum aliorum vitas etiam incarceratus ut videtur parabat; nuper liberatus vitam (vel potius vituperationem) Pauli, humanistarum persecutoris, exscripsit: quas omnes in maximo suo opere, videlicet Vitis Pontificum, comprehendere futurus est. Alia opera his annis scribebat, videlicet dialogos De amore et De flosculis quibusdam linguae Latinae necnon Historiam inclytae urbis Mantuae et serenissimae familiae Gonzagae atque praesertim librum diaeteticum culinariumque celeberrimum De honesta voluptate et valetudine, aestatibus 1466 et 1467 scriptum dum inter colles Albanos cum Francisco Gonzaga morabat. Hic liber ante impressionem ab aliis legebatur, sicut Platina ipse e carcere amicum Iacobum Ammannatum cardinalem praemonuit: "Scripsi ante captivitatem meam libellum istum De honesta voluptate quem ad Amplitudinem Tuam mitto, qui capto patrono, ut videbis, myropolia omnia et tabernas perreptasse videtur: adeo est unctus et sordidus ... Si plus salis et aceti in prohoemiis librorum posui quam ipsa obsonia requirere videbuntur, quantum voles demito".[9] Ea opera omnia amicitias Platinae cum academicis humanistisque tradunt. Liber De honesta voluptate anno circiter 1471 editus saepe annis insequentibus reimpressus est; ad quem, iam ante divulgationem perlectum, sodales plures carmina satyrica componebant, inter quos Ioannes Antonius Campanus et "Callimachus" ante 1468, Petrus Barotius ante 1471.[10]
Paulo II anno 1471 mortuo, successor Sixtus IV Platinae favebat. Eum anno 1475 bibliothecarium Vaticanum constituit, quam nominationem Melotius Foroliviensis pictura murali delineavit; hoc enim anno bibliotheca Vaticana creata est e libris tam manuscriptis quam impressis qui privatam bibliothecam paparum constituerant. His annis Platina constructionem ornationemque novae bibliothecae ordinavit enumerationemque librorum et registrum mutuationum instituit, adiutori principali Demetrio Guazzelli.[11] Picturas murales bibliothecae (a Dominico Girlandaeo) necnon depictionem nominationis sui ipsius (a Melotio Foroliviensi factam) mandaverit.[12] Dialogum suum De optimo cive anno 1474 ex opere anteriori suo De principe in novum usum accommodans Laurentium Medicem personam dialogi constituit eoque novam editionem dicavit, "multum enim patriae isti tuae florentissimae debeo, quae me licet externum tot annis ... erudivit; multum praeterea avo ac patri tuo ... quorum benignitate et gratia in clientelam familiae vestrae susceptus sum".[13] Vitas Pontificum Venetiis anno 1479 divulgari iussit. Die 21 Septembris 1481 "pestilentiá" obiit, secundum Gerardum Vossium.[4] In ecclesia Santae Mariae Maioris sepultus est sub hac inscriptione: "Quisquis es, si pius, Platynam et suos ne vexes; anguste iacent et soli volunt esse."[14]
Opera
[recensere | fontem recensere]- c. 1471 : De honesta voluptate et valetudine
- 1475 (editor) : Historiarum Iosephi libri numero vii ... Platyna emendavit. Romae: impressit Arnoldus Pannartz Textus
- 1479 : Vitae Pontificum
- 1481 : De flosculis quibusdam linguae Latinae, ad Laelium; De amore, ad Lodovicum Angellum
- c. 1505 : Platynae Dialogus de falso et vero bono Textus
- 1510 : Dialogus Platyne de vera nobilitate (Textus apud Google Books)
- 1510 : Dialogus Platynae contra amores et amatorculos Textus apud Monacenses (Textus apud Google Books) Versio Francogallica 1581
- 1608 : Principis διατύπωσις (aliter De principe) Textus
- 1630 : "Vita amplissimi patris Ioannis Milini" in A. Chacón, Vitae et res gestae pontificum Romanorum et Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium (Romae: Tipografia Vaticana, 1630), coll. 1285–92
- 1656 : De remedio amoris Textus
- 1675 : Historia inclytae urbis Mantuae et serenissimae familiae Gonzagae (Textus apud Google Books)
- 1731 (interpres) : "Vita Nerii Capponi" in L. A. Muratori, ed., Rerum Italicarum scriptores vol. 20 (1731) coll. 478–516
- 1734 : "Vita Sixti IV" in L. A. Muratori, ed., Rerum Italicarum scriptores vol. 3 pars 2 (1734) coll. 1053-1068
- 1745 : "Oratio de laudibus illustris ac divi Ludovici Marchionis Mantuae" in F. Amadei, Cronaca universale della città di Mantova
- 1778 : "Commentariolus de vita Victorini Feltrensis"; "Oratio de laudibus bonarum artium ad Pium II"; "De ira sedanda" in T. A. Vairani, ed., Cremonensium monumenta Romae extantia (Romae: Generosus Salomonius, 1778) pars 1 pp. 14-135
- 1887 : Divi Ludovici Marchionis Mantuae somnium (A. Portioli, ed. Mantuae: Eredi Segna)
- 2017 : Lettere (Damiana Vecchia, ed. Romae: Roma nel Rinascimento)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Platina, Bartholomaeus" apud Bibliothecam Nationalem Germanicam
- ↑ Vide e.g. titulus editionis 1475 divulgatae Platin[a]e de honesta voluptate et valitudine
- ↑ Raphael Volaterranus, Commentariorum Urbanorum [libri] (Romae: Besicken, 1506 ~ ~) f. 299v
- ↑ 4.0 4.1 Gerardus Vossius, De historicis Latinis (1627) (p. 534 apud Google Books). De Platina pestilentia mortuo scribens, Iacobi Bergomatis(it) Supplementum chronicarum et Alberti Leandri descriptionem Lombardiae Transpadanae adduxit.
- ↑ "... me adolescentem et quadriennio militem levis armaturae fuisse et partim sub Francisco Sfortia, partim sub Nicolao Piccinino, egregiis copiarum ducibus, militasse vidisseque multa quae ad hanc disciplinam pertinent": Platina, De principe (Ferraù, ed. (1979) p. 52)
- ↑ Claudia Märtl, "Der Papst und das Geld. Zum kurialen Rechnungswesen unter Pius II." in B. Flug et al., edd., Kurie und Region. Festschrift für B. Schwarz (Stutgardiae, 2005) pp. 175-195
- ↑ Bauer (2006) pp. 17-18
- ↑ Bauer (2006) pp. 33-36
- ↑ Iacobus Ammannatus, Epistolae et commentarii ff. 140v-141r
- ↑ Bauer (2006) pp. 55-58. Vide paginam De honesta voluptate et valetudine
- ↑ J. Ruysschaert, "La fondation de la Bibliothèque Vaticane en 1475 et les témoignages contemporains" in Studi offerti a Roberto Ridolfi (Florentiae, 1973) pp. 413-420; J. Ruysschaert, "Les collaborateurs stables de Platina, premier bibliothécaire de la Vaticane (1475-1481)" in Palaeographica Diplomatica et Archivistica: studi in onore di Giulio Battelli (Romae, 1979) pp. 575-591; Christine Maria Grafinger, "Per i bibliotecari e i custodi della Biblioteca Vaticana (sec. XV-XVI)" in Aevum vol 84 (2010) pp. 711-732 JSTOR
- ↑ Michelle O'Malley, "Finding fame: painting and the making of careers in Renaissance Italy" in Renaissance Studies vol. 24 (2010) pp. 9-32 JSTOR; Sergio Bettini, "In biblioteca: Sisto IV, il Platina e l'architettura dipinta nell'affresco di Melozzo da Forlì" in Saggi e Memorie di storia dell'arte vol. 34 (2010) pp. 55-66 JSTOR
- ↑ Bauer (2006) pp. 17-18
- ↑ Bauer (2006) p. 3
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- De vita
- Diversorum academicorum panegyrici in parentalia B. Platinae: ad finem Vitarum pontificum Platinae anno 1504 impressi (sig. F viii inter appendices apud Google Books)
- Stefan Bauer, "PLATINA, Bartolomeo (eigentl. Bartolomeo Sacchi)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 22 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-133-2) , columnae 1098–1103 (Theodisce)
- "Platina’s Life and Works: From the Battlefield to the Vatican Library" in Stefan Bauer, The Censorship And Fortuna of Platina's Lives of the Popes in the Sixteenth Century (Tornaci: Brepols, 2006. ISBN 9782503518145) p. 1-88 (fons principalis huius vitae)
- A. Campana, "Antonio Blado e Bartolomeo Platina" in L. Donati, ed., Miscellanea bibliografica in memoria di Don Tommaso Accurti (Romae: Edizioni di Storia e Letteratura, 1947) p. 39–50
- A. Campana, ed., Bartolomeo Sacchi, il Platina, Piadena 1421 - Roma 1481: Atti del Convegno Internazionale di Studi per il V Centenario, Cremona, 14-15 novembre 1981. Patavii, 1986
- Demetrio Guazzelli, ed., "Diversorum academicorum panegyrici in parentalia B. Platynae" in B. Platina, Hystoria de vitis pontificum periucunda (Venetiis 1504)
- Bruno Laurioux, Gastronomie, humanisme et société à Rome au milieu du XVe siècle: autour du De honesta voluptate de Platina. Florentiae: SISMEL edizioni del Galluzzo, 2006. ISBN 9788884501981
- Alessandro Luzio, Rodolfo Renier, "Il Platina e i Gonzaga" in Giornale storico della letteratura italiana vol. 13 (1889) p. 430–440
- Mary Ella Milham, "Platina" in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 p. 288-291
- E. Motta, "Bartolomeo Platina in Grecia" in Bollettino storico della Svizzera italiana vol. 7 (1885) p. 274–276
- D. Quaglioni, ed. et interpr., Battista De’ Giudici: Apologia Iudaeorum; Invectiva contra Platinam (Romae: Roma nel Rinascimento, 1987) p. 11-37 et 94–127
- "Platina, Bartolomeo Sacchi" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2007) p. 411-413
- Gillian Riley, "Platina, Martino, and Their Circle" in Harlan Walker, ed., Cooks and other people: proceedings of the Oxford Symposium on Food and Cookery (Totenais: Prospect Books, 1996) (p. 214-219 apud Google Books)
- J. D. Vehling, Platina and the Rebirth of Man. Chicagine, 1941
- De scriptis
- Maria Grazia Blasio, "Interpretazioni storiche e filtri autobiografici nella Vita Ioannis Milini di Bartolomeo Platina" in Sergio Rossi, Stefano Valeri, edd., Le due Rome del Quattrocento (Romae: Lithos, 1997) p. 172–182
- Andrew Dalby, "Platina, Brantôme and the female libido" in Petits propos culinaires no. 77 (2004) p. 132-137
- Remo L. Guidi, "Bartolomeo Platina, ovvero un umanista in cucina" in Archivio Storico Italiano vol. 174 (2016) p. 327-340 JSTOR
- Pierre Hurtubise, "«De Honesta Voluptate» ou l'art de bien manger à Rome pendant la Renaissance" in Annales: Histoire, économie & société vol. 13 no. 2 (1994) p. 235-247
- Bruno Laurioux, "Athénée, Apicius et Platina. Gourmands et gourmets de l'Antiquité sous le regard des humanistes romains du XVe siècle" in Publications de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres vol. 19 (2008) p. 389-407
- H. Lutz, "Bemerkungen zu dem Traktat “De optimo cive” des Bartolomeo Platina" in Mitteilungen des Instituts für Österreichische Geschichtsforschung vol. 78 (1970) p. 372–385
- Mary Ella Milham, "The Neglected Works of Platina" in R. Schnur et al., edd., Acta Conventus Neo-Latini Abulensis (Tempe: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 2000), p. 459–463
- L. Mitarotondo, Virtù del principe, virtù del cittadino: Umanesimo e politica in Bartolomeo Platina. Bari: Adriatica Editrice, 2005
- Trevor Peach, "Une source négligée de l'antiféminisme au XVIe siècle : le "Contra Amores" de Platina et les "Dialogues" de Jaques Tahureau" in Studi francesi vol. 19 (1975) p. 201-213
- N. Rubinstein, "The De optimo cive and the De principe by Bartolomeo Platina" in R. Cardini, ed., Tradizione classica e letteratura umanistica: per Alessandro Perosa (2 vol., Romae: Bulzoni, 1985) vol. 1, p. 375–389
- N. Rubinstein, "Cosimo optimus civis" in F. Ames-Lewis, ed., Cosimo ‘il Vecchio’ de’ Medici, 1389–1464 (Oxonii: Clarendon Press, 1992) p. 5–20
- Editiones operum minorum
- F. Battaglia, ed., Platina: De optimo cive. Bononiae: Zanichelli, 1942
- Maria Grazia Blasio, ed., Bartholomaei Platynae De falso et vero bono. Romae: Edizioni di Storia e Letteratura, 1999
- Giacomo Ferraù, ed., Platina: De principe. Panormi: Il Vespro, 1979 Textus huius editionis
- E. Garin, ed., "Commentariolus de vita Victorini Feltrensis" in eiusdem Il pensiero pedagogico dello umanesimo (Florentiae: Giuntine, 1958) p. 668–699
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • |
- De principe: Ambrosianus ms. E 66 sup. (3), ff. 41r-168r: Series imaginum
- Commentariolus de vita Victorini Feltrensis: Vaticanus MS. Urb. Lat. 915: series imaginum
- Dialogi: Vaticanus MS. Vat. Lat. 2045: series imaginum
- Vita amplissimi patris Ioannis Milini: Vaticanus MS. Vat. Lat. 3406: series imaginum
- Stefan Bauer, "Bartolomeo Sacchi (Platina)" apud Repertorium Pomponianum
- "Platina, De principe / On the Prince – extracts from Preface and Book I"