Jump to content

Bellum Malvinense

E Vicipaedia
(Redirectum de Bellum Falklandense)
Monumentum mortuis Bonaëropoli dicatum.

Bellum Malvinense[1] sive Falklandense[2] (Anglice Falklands Conflict et Falklands Crisis ; Hispanice Guerra de las Malvinas, Guerra del Atlántico Sur) fuit bellum inter Argentinam et Britanniarum Regnum de Falklandia (videlicet Insulis Malvinis et Georgia Australi et Insulis Sandvicensibus Australibus a 2 Aprilis 1982 ad 14 Iunii eiusdem anni gestum. Insulae Falklandenses in duabus magnis multisque parvis insulis in Oceano Atlantico Australi ad orientem Argentinae consistunt; earum nomen et maiestas etiamnnunc disputantur.

Eo tempore Argentina a militum praefectis, duce Leopoldo Galtieri regebatur; prima ministra Britanniae erat Margarita Thatcher. Primo milites Argentini insulas aggressi sunt et occupaverunt; tum autem Britanni omnes insulas recuperaverunt.

Homines 907 bello interfecti sunt: 649 Argentini, 247 Britanni, 8 Sinenses, 3 Falklandenses.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Falklandense spectant.