Alexandria Bucephala
Appearance
(Redirectum de Bucephala)
Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva).
Haec pagina de urbe narrat. Si genus avium quaeris, vide Bucephala (genus).
Alexandria Bucephala[1] vel brevius Bucephala[2] fuit urbs ab Alexandro Magno in honore equi sui gratissimi nomine Bucephalus condita mense Maio 326 anni a.C.n. Urbs ad ripas Hydaspis fluminis sita est ad orientem Indi fluvii. Equus enim proelio apud Hydaspem anno 326 a.C. gesto obiit. Alexander ibi milites veteranos Graecos atque Persas reliquit, ut fines orientales imperii nuper adepti sui custodirent. Bucephalae magna navalia inventa sunt, quapropter urbem magnum portum mercaturae venditandae fuisse opinantur.
Alexandria Bucephala aliquot annos urbs cuiusdam momenti erat, e.g. in Epitome Metz et in Tabula Peutingeriana designata est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hugonis de Sancto Victore Opera omnia, vol. III, Parisiis 1879, p. 215; Iosephi Flavii editio anni 1514.
- ↑ "Boukephala" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice); cf. Plinii Naturalis Historia VI 77, 1,
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 32°55′52″N 73°43′51″E • Pleiades |
- "Boukephala" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)