Jump to content

Candide

E Vicipaedia
(Redirectum de Candide, ou l'Optimisme)
Titulus primae editionis Candide anno 1759 editae.

Candide, ou l'Optimisme est satura Francogallica a Voltario scripta, primum anno 1759 edita, quae de vita Candidi, pueri ingenui, narrat. Fabula in castello Westphaliensi, quasi paradiso, exordiatur, ubi Candidus principiis optimismi Leibnitiani indoctrinatur a professore Pangloss, qui censet hunc mundum esse "omnium, qui fieri possunt, optimum." Hoc idyllium repente terminatur: Candidus ex castello peregrinans, varios dolores in orbe terrarum videns patiensque, spes primas paulatim perdit. In extrema fabula Candidus, principiis Pangloss reiectis, declarat: "hortum nostrum colere oportet".

Liber oratione sarcastica atque argumento erratico, phantastico rapidoque nobilis est. Elementa narrationis picaresque cum Bildungsroman miscet; acri nec sentimentali tono parodiam facit mythistoriarum typicarum de periculis et amore. Res autem descriptae saepe in casibus veris nituntur, velut in Bello septem annorum et Terrae motu Olisiponensi. Ut philosophi Voltarii temporis cum quaestione mali contendebant, ita Candidus in libro facit, quamquam directius et iocosius. Auctor per allegoriam religionem, theologiam, res publicas, exercitus, philosophias philosophosque irridet, et super omnia Leibnitium eiusque optimismum oppugnat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Candide spectant.

Vide Candide apud Vicifontem Francogallicam.