Cena Lentuli Nigri aditialis
Appearance
(Redirectum de Cena inauguralis Lentulo Nigro data)
Cena aditialis data est anno 70 a.C.n.[1] ad inaugurationem L. Cornelii Lentuli Nigri Flaminis Martialis, augure L. Iulio Caesare, pontifice maximo Q. Metello Pio. Cena a Macrobio sic minutim e libro quodam Metelli Pii describitur:
- Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis vetustissimam coenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba: Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit: triclinia lectis eburneis strata fuerunt: duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar <...> rex sacrorum, P. Scaevola, Sextus <...> Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit: in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
- Cena haec fuit:
- Ante cenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas, sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos;
- iterum sphondylos, glycomaridas, urticas, ficedulas, lumbos capruginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas, murices et purpuras;
- in cena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
- Ubi iam luxuria tunc accusaretur, quando tot rebus farta fuit coena pontificum? Ipsa vero edulium genera quam dictu turpia?[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De anno vide Tansey (2000).
- ↑ Macrobius, Saturnalia 3.13.10-12. Textus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Patrick Tansey, "The Inauguration of Lentulus Niger" in American Journal of Philology vol. 121 (2000) pp. 237-258
- Lily Ross Taylor, "Caesar's Colleagues in the Pontifical College" in American Journal of Philology vol. 63 (1942) pp. 385-412
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.