Latum Hadronum Collistrum
Latum Hadronum Collistrum,[1] vel Latus Hadronum Conflictor[2] (Anglice Large Hadron Collider vel LHC) est summum particularum acceleratorium in toto orbe terrarum 7 TeV energiam praebens. Machina recenter perfecta die 10 Septembris 2008 munere fungi incepit primam particularum fluxionem producens. Collistrum iacet in laboratorio CERN, quod invicem in fine inter Franciam atque Helvetiam iacet.
Hadron, cuius nomen ex adiectivo Graeco ἁδρός (hadros, scilicet densus vel corpulentus) trahitur, significat quoddam genus particularum, sicut protona et neutrona, quas vis fortis colligat. Latum Hadronum Collistrum specialiter particulas hadronicas paene lucis velocitate mittet ut circulos faciant in canale subterraneo cuius diametrus est circum 8.6 chiliometrorum. Cum satis acceleratae sunt, hae particulae magna cum displosione sibi occurrent.
Plures quam 7 000 physici collaborabunt ut particulas fugitivas ex displosionibus observent. Physici enim sperant hanc collisiones in collistro visas producere data quae theorias recentes de natura massae sustineant. Exempli gratia una theoria postulat novam particulam existere Higgsianam quae per interactiones cum aliis particulis massam eorum producit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De verbo “collistri”, cfr. Leo Latinus (14 Octobris 2013). "Epistula LX". Epistulae Leoninae: 7 – ubi tamen Nicolaus Gross putavit vocabulum Anglicum “large” ad hadrona non ad acceleratrum pertinere: "angl. Large Hadron Collider = *Collistrum hadroniorum magnorum."
- ↑ "Latus Hadronum Conflictor (LHC)": Ephemeris (2008)
Nexus interni