Consilium Vindobonense
Consilium Vindobonense (Francogallice Congrès de Vienne ; Theodisce Wiener Kongress) fuit conventus Vindobonae ab 28 Septembris 1814 usque ad 9 Iunii 1815 habitus, Napoleone insulam Elbam nuper expulso, in quem sedecim tunc graviorum Europae civitatum legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in Europa bellis Napoleonicis pacatis statuendo colloquerentur in Palatio Belli Fontis. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque consilii saltantis nomine vocari solet.
Participes
[recensere | fontem recensere]Consilio interfuerunt sedecim tunc graviorum Europae nationum civitatumque legati, inter quos enumerandi sunt:
- Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus pro Austria
- Carolus Augustus de Hardenberg pro Borussia
- Alexander I, Russiae Imperator
- Robertus Castlereagh pro Britannarum Regno
- Carolus Mauritius de Talleyrand-Périgord pro Francia
- Hercules Consalvi, Sedis Apostolicae legatus
Consilii constituta graviora
[recensere | fontem recensere]- Respublica Venetiae venit rursus in Austriae dicionem, propterea quod Austria tutum Regnum Langobardiae obtinuerat.
- praesentis Belgiae terrae, quae priusquam bella Napoleonica illata sunt Austriae fuerant, veniunt in Bataviae dicionem.
- Francia regno restituto mansit in finibus, quae anno 1792 ei fuerant; terrae a Napoleone expugnatae priscis imperiis redditae sunt
- ad Germaniam pertinentia:
- Posenia (Polonia occidentalis), Westphalia atque Rhenania in Borussiae dicionem veniunt.
- condita est Foederatio Germanica, decessor Sacri Romani Imperii, quod Imperium anno 1806 solutum erat.
- Helvetia ut confoederatio neutra ex viginti duobus pagibus exstans restituta est;
- ad Italiam pertinentia:
- Regnum Sardiniae in terris antiquae Respublicae Genuae restitutum est.
- Regnum Langobardiae et Venetiae in parte media Italiae septemtrionalis conditum est.
- Ducatus Lucensis conditus est, cuius dux factus est Carolus Ludovicus Borbonis,
- Ducatus Parmensis et Placentinus, quem Napoleo ab anno 1808 usque ad annum 1814 Franciae adiunxit, restitutus est.
- Civitas Ecclesiae restituta est, quae mansit in finibus, quibus anno 1796 fuerat, urbe Avenionis excepta, quae Franciae reddita est.
- Norvegia, quae antea in Daniae potestate fuerat, Sueciae adiuncta est, propterea quod Napoleoni faverat;
- Russiae territoria aucta sunt Polonia orientali et Finnia.
Quaestio Latina
[recensere | fontem recensere]Inter disputationes collocutionesque quaestio quoque Latinitatis restituendae fuit. Inventi sunt enim multi, qui Latinitatem voluerunt statui sermonem internationalem, quo omnes Europae cives variis ex terris oriundi inter se uterentur. Iterum quoque natum est consilium civitatis Latinis condendae, quod antea praesertim Maupertuis, mathematicus ille praeclarus Francogallicus, atque Comenius paedagogus Bohemicus proposuerant. Totam huius rei materiem quaestionemque anno 1815 Miguel Olmo abundanter opere in suo Otia Villaudricensia ad octo magnos principes qui Vindobonæ eodem anno pacem orbis sanxerunt, de lingua Latina et civitate Latina fundanda liber singularis inscripto illustravit.
Ioci de legatis
[recensere | fontem recensere]Propter mores cultusque legatorum Consilio Vindobonensi participantium multi nati sunt ioci, quibus hi deridebantur; ecce quaedam.
- Alexander I Imperator Russiae: Amat pro omnibus.
- Fridericus Gulielmus Borussiae: Cogit pro omnibus.
- Fridericus I Daniae: Dicit pro omnibus.
- Maximilianus I Bavariae: Bibit pro omnibus.
- Fridericus I Virtembergiae: Edit pro omnibus
- Imperator Austriae Franciscus I: Pendit pro omnibus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Barth, J. A., ed. 1816. Pacis annis 1814 et 1815 foederatis armis restitutae monumentum, orbis terrarum de fortuna reduce gaudia gentium linguis interpretans: principibus piis felicibus augustis, populisque victoribus liberatoribus liberatis dicatum.
- Kissinger, Henry. 1973. A World Restored: Metternich, Castlereagh and the Problems of Peace 1812–1822. Italiane Diplomazia della restaurazione (Garzanti, 1973).