Jump to content

Gabriel Deržavin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Derzhavin)
Wikidata Gabriel Deržavin
Res apud Vicidata repertae:
Gabriel Deržavin: imago
Gabriel Deržavin: imago
Gabriel Deržavin: subscriptio
Gabriel Deržavin: subscriptio
Nativitas: 3 Iulii 1743; Suqır
Obitus: 8 Iulii 1816; Zvanka manor
Patria: Imperium Russicum

Familia

Coniunx: D.A. Derjavina
Familia: House of Derzhavin

Memoria

Sepultura: Khutyn Monastery
Vide etiam paginam discretivam: Deržavin.

Gabriel Romani filius Deržavin (Russice Гавриил Романович Державин, tr. Gavriil Romanovič Deržavin; natus die 3 Iulii[1] 1743 in vico Sokury tunc gubernii Casanensis, nunc Tatarstaniae, mortuus die 8 Iulii[2] in villa Zvanka tunc gubernii, nunc regionis Novogardiensis) fuit poeta et administrator Russicus.

Gabriel Deržavin, in familia nobili natus et in gymnasio Casanensi educatus, anno 1762 factus est miles cohortis praetoriae[3] Transfigurationis et eodem anno cum cohorte sua fuit particeps subitaneae rerum conversionis, quae Catharinam II monarcham Russicam fecit. Decem annos post praefectus militum factus, annis ab 1773 ad 1775 in suppressione rebellionis Aemiliani Pugačëv participavit. Ab anno 1777, munere suo militari finito, munus civile in Senatum Imperii Russici tenebat. Ab anno 1784 Olonecensis, et ab anno 1786 ad annum 1788 Tamboviensis gubernator erat. Annis a 1791 ad 1793 erat secretarius Catharinae II. Anno 1793 senator Imperii Russici factus, annis 17941796 praeses Collegii Commercii et annis 18021803 minister iustitiae fuit, postquam in dimissione erat.

Daria Alexii filia D'iakova, uxor Gabrielis Derzhavin, soror uxorum Nicolai L'vov et Basilii Kapnist fuit.

Opera sua poetica anno 1773 primo in lucem edidit. Odas scripsit multas, imperatricem Catharinam II et duces militares laudantes, mala societatis autem damnantes. Annis ultimis vitae suae etiam ad scripturam dramaticam se applicavit.

Carmina Deržavini aliqua a Stanislao Czerski et Tatiana Basiliana (Vasil'eva) Latine reddita sunt[4].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gabrielem Deržavin spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •