Jump to content

Didacopolis

Latinitas bona
Coordinata: 32°42′54″N 117°9′45″W / 32.715°N 117.1625°W / 32.715; -117.1625
E Vicipaedia
(Redirectum de Didacopolis, California)
Wikidata Didacopolis
Res apud Vicidata repertae:
Didacopolis: insigne
Didacopolis: insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 32°42′54″N 117°9′45″W
Numerus incolarum: 1 386 932
Zona horaria: UTC-7, UTC-8, UTC-7, America/Los_Angeles
Situs interretialis
Nomen officiale: San Diego

Gestio

Praefectus: Todd Gloria
Consilium: San Diego City Council
Procuratio superior: Didacopolis Comitatus

Geographia

Superficies: 964.497168 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Edimburgum

Tabula aut despectus

Didacopolis: situs
Didacopolis: situs

Didacopolis[1] sive urbs Sancti Didaci,[2] vulgo San Diego, anno 1769 condita, est urbs in California meridiana et caput comitatus Didacopolitani. In censu anni 2006 numerus incolarum 1 256 951 relatus est. Ergo Didacopolis est urbs secunda Californiae (Angelopoli locum primum tenente) et septima Civitatum Foederatarum Americae quo ad numerum incolarum pertinet. Urbi caelum moderatum et litus amoenum sunt.

Ecclesia missionis Sancti Didaci Complutensis anno 1769 conditae

Hunc pagum olim populus Kumeyaay tenebat. Anno 1602 nauta et geographus Sebastianus Vizcaíno ad hoc litus descendens nomen dedit ad honorem S. Didaci Complutensis cui navis sua San Diego dedicata est. Eodem fere loco, ubi urbs crescebit, die 12 Novembris 1602 sacra Christiana celebrata sunt quo die Didacus Complutensis anno 1463 mortuus est. Ibi eo tempore nihil aedificatum est. Nomine autem non oblito, ibi mense Maio 1769 Caspar de Portolà praesidium Sancti Didaci munivit atque mense Iulio fratres Franciscani, duce Iunipero Serra, missionem Sancti Didaci Complutensis constituerunt. Ecclesia huius missionis etiam hodie visitatur.

Regio omnis viceregno Novae Hispaniae usque in annum 1821, deinde Mexico libero, sed ab anno 1848 Civitatibus Foederatis attributa est. Inter quas civitate California anno 1850 recepta, oppidum S. Didaci ad dignitatem urbis et capitis comitatus Didacopolitani eodem anno elevatum est. Urbe veteri (Old San Diego) sub colle praesidii iam diu constituta, saeculo XIX exeunte urbs nova (hodie Downtown) ad oram maritimam crescebat. Ibi hodie vicus Italicorum notissimus Little Italy ("Parva Italia") floret. Castra navalia et militaria ad paeninsulam Point Loma iam ab anno 1852 poni inceperunt.

Via Missionis

Museum Hominis Didacopolitanum e rebus anno 1915 ad expositionem Panamensem Californiensem collectis constituitur, quae expositio Canalem Panamensem nuper constructam celebrabat. Tempore nostro missa quotannis San Diego Comic-Con International frequentatur.

Incolae notabiles

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Didacopolim spectant.
  • Situs officialis (Anglice)