Jump to content

Dionysius (isographus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Dionysius (zographus))
Sancta Barbara Heliopolitana, a Dionysio picta
Vide etiam paginam discretivam: Dionysius.

Dionysius (Russice Дионисий, natus circa annum 1440, mortuus anno 1503 vel/1508), fuit notissimus isographus (vel pictor iconum sacrarum et operum tectoriorum) Russicus.

Sanctus Demetrius Prilucensis[1]

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Fortasse e Čirikov familia Dionysius fuit. Dionysii iunioris opera est ecclesiae cathedralis monasterii Paphnutii Borovscensis[2] et monasterii Simoniani Moscuensis picturae. Icones Dionysis ecclesiae cathedralis Dormitionis Cremlini Moscuensis deperdita est. Monasterio Spasokamenensi in lacu Kubenensi sito Dionysius aliquot icones fecit. Famossima opera eius in monasterio Therapontis Belozerensi servantur.

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 69. (Textus apud Google Books)
  2. Statutum canonicum sive ecclesiasticum Petri Magni..., Petropoli 1785, p. 102 (Textus apud Google Books).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Treccani • Большая российская энциклопедия • • Grove Art