Disputatio Vicipaediae:Nexus deficit
Appearance
(Redirectum de Disputatio Vicipaediae:Nexus deficitur)
de nexu deficiente
[fontem recensere]Lego "Si, in pagina quam legis, InternetArchiveBot nexum "deficientem" repperit etc". Si de nexu deficiente res est, nexus deficit. Sed cur hic "nexus deficitur" dicitur? Non enim nexus deficitur, immo res quaevis deficitur nexu.--Bavarese (disputatio) 14:33, 31 Maii 2023 (UTC)
- Credo te recte dicere. Verbum “deficiendi” paene est synonymum verbi “deserendi”, ergo est paene reciprocum: si “nexus deficiunt paginam” (vel “a pagina”), “pagina” quoque “deficit nexus” (vel “a nexibus”). Nihilominus illae duae condiciones non sunt perfecte mutuae: subiectum sententiae est quod relinquit, et in nostro casu quod relinquit est nexus. Ergo nobis hoc dicendum sit: “nexus deficiunt paginam”; vel etiam “pagina nexibus deficitur”. Vide quoque Cic. Clu. LXV, 184: “mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur” (veniam peto ob sententiam sexistam Ciceronis). --Grufo (disputatio) 15:44, 31 Maii 2023 (UTC)
- De singulo nexu scribimus, olim valido, cui scopus (target) non iam reperiri potest. Ergo fortasse scribere debemus "nexus scopo deficitur", eodem modo quo "[vir] consilio et ratione deficitur"? Andrew Dalby (disputatio) 20:39, 31 Maii 2023 (UTC)
- «Fortasse scribere debemus "nexus scopo deficitur"»: At cur non tantummodo “nexus deficit”? Deficere est Anglice “to depart, cease, fail”, ergo “nexus deficit” = “link is gone”, “link fails”. Quoque formula {{Nexus deficitur}} est d:Q5909236, “dead link”, et melius sit ad {{Nexus deficit}} mota. --Grufo (disputatio) 22:54, 31 Maii 2023 (UTC)
- Id iam proposuit Iacobus: vide Vicipaedia:Taberna/Tabularium 32#InternetArchiveBot. Ille nihil fecit, sed tu mutare potes si vis. Nihil obstat. Andrew Dalby (disputatio) 12:29, 1 Iunii 2023 (UTC)
- Possum formulam et hanc paginam movere, sed ignoro quemadmodum botum InternetArchiveBot de novo nomine formulae ({{Nexus deficit}}) erudiam. @UV: Scisne tu? --Grufo (disputatio) 15:58, 1 Iunii 2023 (UTC)
- Nova. Pagina et formula motae sunt, sed alicui InternetArchiveBot erudiendum est. --Grufo (disputatio) 17:31, 1 Iunii 2023 (UTC)
- I have now updated the template name at the "Configuration Page" available at meta:User:InternetArchiveBot. Greetings, --UV (disputatio) 21:23, 1 Iunii 2023 (UTC)
- Thank you :-) --Grufo (disputatio) 23:49, 1 Iunii 2023 (UTC)