Jump to content

Mulierum catalogus

E Vicipaedia
(Redirectum de Eoeae)

Mulierum Catalogus (Graece: Γυναικῶν Κατάλογος, Gynaikon Katalogos) sive Eoeae (Ἠοῖαι, Ehoiai) est carmen epicum genealogicumque sub Hesiodi nomine antiquitus peregrinatum, cuius quinque librorum multa fragmenta supersunt apud scriptores antiquos et frustula papyracea. "Mulieres" tituli sunt heroides quae a divis ac mortalibus compressae genuerunt genus heroum; titulus alter ex formula ἠ' οἵη (e' hoie, "aut qualis") ortus, quae novas partes inducit per introductionem heroidis vel heroidum. Exempli gratia, Alcmena, mater Herculis:

ἠ' οἵη προλιποῦσα δόμους καὶ πατρίδα γαῖαν
ἤλυθεν ἐς Θήβας μετ' ἀρήιον Ἀμφιτρύωνα
Ἀλκμήνη, θυγάτηρ λαοσσόου Ἠλεκτρύωνος·

aut qualis relinquens domus et paternam terram
advenit Thebas cum Mavortio Amphitryone
Alcmena, filia incitatoris exercitus Electryonis.

(Hos versus, qui libro Catalogi quattuor steterunt, habet et Scutum Herculis, poema Hesiodo quoque attributum.)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Merkelbach, R. et West, M. L. (1967) Fragmenta Hesiodea. Oxoniensis.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!