Jump to content

Eoraptor lunensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Eoraptor Lunensis)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Classis : Reptilia 
Ordo : Saurischia ? 
Subordo : Theropoda ? 
Genus : Eoraptor
Sereno, Forster, Rogers, et Monetta, 1993 
Species : Eoraptor lunensis
Sereno, Forster, Rogers, et Monetta, 1993 
   
Eoraptoris mensurae cum homine conlatae

Eoraptor (-oris) lunensis (-is, m.) est dinosaurus pristinus qui Triassico superiore (abhinc annorum 225 miliones) in Argentina habitabat.

Hanc speciem, quae longa erat metrum unum dimidiumque cum pondere decem chiliogrammatum, palaeontologi putant omnium dinosaurorum avum esse, aliquarum ossium compagum plus minus completarum gratia.

Nomen significat 'albae' (e Graeco εως) 'fur' (velox cursor erat) Vallis Lunae (locus ubi inventus est).

Eius deambulatio erat bipes et digitigrada, crura ante curtiora quam post erant et quinque digitos habebant, quorum tribus erant ungues magnae ad praedas captandas, et duae ita nimis curtae erant ne quid agerent.

Animalia parva (exempli gratia squamata, insecta, mammalia) edebat, sed dentes et carnivororum et herbivororum habebat, ergo verisimile est eum fuisse omnivorum.

De classificatione

[recensere | fontem recensere]

Etiamsi pristinus erat, potest saurischio (ob lacertae pelvem) theropoda (ob carnivori structuram) classificari. Quondam propter herbivori pristini dentes ac quinque digitos putabatur avus sauropodum quoque, sed hodie, post sauropodomorphorum antiquiorum inventionem in Madagascaria, dubia est haec hypothesis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Sereno, Paul C., Ricardo N. Martínez, et Oscar A. Alcober. 2013. Osteology of Eoraptor lunensis (Dinosauria, Sauropodomorpha). Basal sauropodomorphs and the vertebrate fossil record of the Ischigualasto Formation (Late Triassic: Carnian-Norian) of Argentina. Journal of Vertebrate Paleontology Memoir 12: 83-179. doi:10.1080/02724634.2013.820113.