Jump to content

Calamitas luti rubri apud Aykam

E Vicipaedia
Calamitas luti rubri
Tabula regionis affectae

Calamitas luti rubri apud Aykam die 4 Octobris 2010 orta est, cum angulus septentrio-occidentalis aggeris lacus decimi in officina Ajkai Timföldgyár repente collapsus est. Hoc effecit ut circiter decies centena milia metrorum cubicorum luti caustici effunderetur, undâ inter unum et duo metra alta terras circumiacentes inundans.

Vici Kolontár et Devecser una cum aliis locis proximis graviter affecti sunt, et circiter quadraginta chiliometra quadrata terrae contaminata sunt. Decem homines vitam amiserunt, et centum quinquaginta vulnerati sunt. Lutum etiam flumen Danuvium die 7 Octobris 2010 attigit, gravia damna oecologica inferens.

Causa calamitatis initio incerta erat, sed aestate praecedente abundantibus pluviis inundationibusque regnum Hungariae vexatum erat. Documenta officinae Ajkai Timföldgyár a magistratibus confiscata sunt. Societas MAL Magyar Alumínium affirmavit recentem lacûs inspectionem nullam rem suspiciosam monstrasse. Victor Orbán, primus minister Hungariae, culpam hominum errorem esse postulavit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Calamitas luti rubri apud Aykam spectant.
  • De calamitate in Ephemeride
  • De calamitate in pagina ministerii interiori Hungarici (Hungarice)