Jump to content

Factio communistica Germanica

E Vicipaedia
Berolini anno 1930 domus Carolo Liebknecht dicata, factionis sedes

Factio Communistica Germanica (Germanice Kommunistische Partei Deutschlands, litteris compendiariis KPD) fuit antiqua factio politica Germanica.

De rebus gestis

[recensere | fontem recensere]

Constitutio 1918

[recensere | fontem recensere]

Factio 31 Decembris 1918 post dissolutionem Greci Spartani condita est ab Rosa Luxemburg et Carolo Liebknecht, qui antea sodales SPD factionis fuerunt et eam reliquerunt, quod contra primum bellum mundanum certaverant atque rerum novarum cupidi fuerunt. Socia eius fuit etiam scriptrix Hermynia Zur Mühlen.

Factio vetita

[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Nazistae factionem vetuerunt, sed multi sodales clam dictaturae restiterunt, multi etiam in carcerem coniecti, aut, ut Ernestus Thälmann praeses, etiam necati sunt.

Post secundum bellum mundanum

[recensere | fontem recensere]

Finito secundo bello mundano KPD iterum conditum est: In parte orientali Germaniae anno 1946 cum SPD nomine SED consociata est, in parte occidentali anno 1956 vetita est, quod rebus novis studeret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Factionem Communisticam Germanica spectant.
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!