Jump to content

Faustinus Archangelus Touadéra

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Faustinus Archangelus Touadéra
Res apud Vicidata repertae:
Faustinus Archangelus Touadéra: imago
Faustinus Archangelus Touadéra: imago
Nativitas: 21 Aprilis 1957; Bangui
Patria: Respublica Africae Mediae

Faustinus Archangelus, vulgo Faustin-Archange Touadéra (Bangui in urbe natus die 21 Aprilis 1957) est eruditus et politicus rei publicae Africae Mediae. Die 14 Februarii 2016 praeses patriae electus est. Munus a die 30 Martii 2016 initiet.?

Faustinus Archangelus Touadéra, alumnus universitatum Banguensis et Abidianensis, gradum doctoris mathematicae meruit primum anno 1986 apud universitatem scientiarum Insulensem, secundum tardius apud universitatem Yaundensem. Lector et recentius rector iuxta almam matrem Banguensem fuit. Primus minister a praeside Francisco Bozizé, praecessore Elia Doté, die 22 Ianuarii 2008 factus est, quod officium usque in diem 12 Ianuarii 2013 implevit, successore Nicolao Tiangaye.

Vita privata

[recensere | fontem recensere]

F. A. Touadéra uxores duxit duas, Brigitte Touadéra et Marguerite "Tina" Touadéra. Nuntiavit utramque uxorem olim titulo Primae Dominae Respublicae Africae Mediae occulte certavisse.[1] Tres liberos habet.[2]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]