Jump to content

Figura dicendi

E Vicipaedia
(Redirectum de Figura litteralis)

Figura dicendi[1] vel figura orationis[2] vel simpliciter figura est dicendi vel scribendi modus qui sermoni quoddam pondus nec non ornatum quendam tribuit; poetae et scriptores et oratores antiquitus his usi sunt figuris utunturque hodie quoque, sive in poesi sive in prosā.

Figurae rhetoricae communes

[recensere | fontem recensere]
  • Anaphŏra (Graece: ἀναφορά): repetitio cuiusdam verbi vel verborum complurium initio sententiae versūsve;
E.g.: [...] nos patriae finis et dulcia linquimus arva. / Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra... (Vergilii Bucolica I, vv. 3-4)
  • Anastrophē (Graece: ἀναστροφή): reversio consuetae verborum seriei in propositione quadam;
E.g.: [...] nostris ab ovilibus imbuet agnus. (Vergilius, Bucolica I, v. 8)
  • Hyperbaton (-i; n.; Graece ὑπέρβατον) seu transgressio: seiunctio duorum arte conexorum propositionis elementorum;
E.g.: Tityre, tu patualae recubans sub tegmine fagi... (Vergilii Bucolica I, v. 1)
  • Anadiplōsis (a verbo Graeco ἀναδίπλωσις): repetitio cuiusdam verbi quod admodum ante enuntiatur;
E.g.: [...] hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit... (M. Tullius Cicero, In Catilinam I, 2)
  • Enumeratio: complurium series verborum, interpunctione omissa (asyndeton) aut adhibita (polisyndeton);
E.g.: [...] et vino et sale et omnibus cachinnis. (C. Valerius Catullus, Carmina, 13)
  • Parallelismus: dispositio parallela elementorum propositionis nonnullorum (forma: AB AB);
E.g.: Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atramento militat. (Cato maior, Orationum fragmenta 20)
  • Chiasmus: quasi inversus parallelismus (forma: AB BA);
E.g.: Laudato ingentia rura, exiguum colito. (Cato maior)
  • Ellipsis (Graece: ἔλλειψις), quae in amotis constat nonnullis propositionis elementis;
E.g.: Seu pluris hiemes [nobis] seu tribuit Iuppiter ultimam... (Q. Horatius Flaccus, Carmina I, 11)
  • Hendiadys (Graece: ἒν διὰ δυοῖν, Latine fere "duobus (elementis) unum"), id est notio una duobus verbis expressa.;
E.g.: Casus et secunda pro bona fortuna.
  • Allusio;
  • Anacolūthon (ἀνακόλουθον) seu nominativus pendens[3], id est propositio duobus formis composita;
E.g.: Qui habet, dabitur ei. (Evangelium secundum Matthaeum, 13:12)
  • Climax (κλῖμαξ): series verborum pro gradatione gravitatis crescenti vel decrescenti (anticlimax);
E.g.: Nunc autem manet fides spes caritas tria haec; maior autem his est caritas. (Paulus, Ad Corinthios I, 13:13)
  • Periphrasis, ubi una res plurimis verbis describitur;
E.g.: Nerei repandirostrum incurvicervīcum pecus pro "delphīni". (Marcus Pacuvius)
  • Hyperbolē (-es, f.; a Graeco ὑπερβολή, Latine "elatio"), figura talis ut notio describitur latius et inflatius;
E.g.: Quod si me lyricis vatibus inseres, / sublimi feriam sidera vertice. (Horatius, Carmina I, 1, vv. 35-36)
  • Onomatopoeia;
  • Oxymōrus (-a, -um; ὀξύμωρος): oxymora sunt admota verba oppositarum significationum;
E.g.: [...] cui flavam religas comam, / simplex munditiis? (Horatius, Carmina I, 5, vv. 4-5)
  • Antonomasia (Graece ἀντονομάζειν, "nomen mutare") est usus vocabuli cuiusdam in locum alteri verbi, quod intellegi potest;
E.g.: Stagirites pro "Aristoteles".
  • Metaphora seu translatio, id est usus verbi cuiusdam similis significationis in locum alteri communis verbi;
E.g.: Agnosco veteris vestigia flammae... (flamma amorem indicat vehementem) (Vergilius, Aeneis IV, v. 23)
  • Comparatio seu similitudo: comparatio elementorum propositionis aliquorum; similis metaphorae, introducitur a coniunctione (uti, sic ut etc.);
E.g.: Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus. (Horatius, Saturae I, 9, v. 20)
  • Metonymia, ubi notio nominatur vocabulo aliam notionem conexam indicanti;
E.g.: Soles occidere et redire possunt... (soles = dies) (Catullus, Carmina, 5, v. 4)
  • Paronomasia: constat in admotis vocabulis in dicendo similibus;
E.g.: At vobis male sit, malae tenebrae / Orci... (Catullus, Carmina, 3, vv. 13-14)
  • Analepsis: scaena interiecta quae argumentum retro movet a praesenti fabulae tempore in tempus praeteritum.

Nexus interni

  1. Cic. or. 2.3.
  2. Quint. 9.2.27.
  3. G. L. Beccaria, Dizionario di linguistica, p. 50-51. (2004)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • G. Campanini, G. Carboni, Nomen — Campanini–Carboni — Latino–Italiano, Italiano–Latino, Paravia, Mediolani (2002)
  • E. Cantarella, G. Guidorizzi, Thesaurus — Virgilio; Orazio; Catullo, Mediolani (2006)