Formula:PaginaMensis/Augusti 2011
Appearance
(Redirectum de Formula:PaginaMensis/Augusti)
Publius Ovidius Naso (Sulmone die 20 Martii 43 a.C.n. natus; mortuus inter annos 16/18 Tomis) fuit poëta Romanus. Ovidius potissimum propter poëmatum collectiones quae sunt Heroides, Amores, Ars amatoria distichi elegiaci magister habetur atque iuxta Vergilium et Horatium inter tres poëtas canonicos litterarum Latinarum numeratur. Quintilianus Ovidium quidem putabat Tibullo et Propertio lasciviorem esse. Poësis Ovidiana, quae ubique Antiquitate Posteriore et Medio Aevo simulata est, etiam hodie perennem thesaurum mythologiae classicae suppeditat. …