Friderica Planta
Appearance
(Redirectum de Frederica Planta)
Friderica Planta (mortua mense Februario 1778) fuit filia Andreae Planta et soror Iosephi Planta bibliothecariorum. In Germania nata, Angliae incola, familiae multilinguis progenies, linguam Anglicam docuit apud aulam regalem Britannicam, dominae Carlotae Finch adiutrix, a mense Iulio 1771; Frederica morte, munus suscepit soror minor natu Margarita Planta. Discipulae eius fuerunt principissae filiae regis Georgii III e regina Carlota genitae tres, scilicet Carola Augusta (nata 1766), Augusta Sophia (nata 1768), Elizabetha (nata 1766), Augusta Sophia (nata 1770).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Isabelle Baudino, Jacques Carré, Marie-Cécile Révauger, The invisible woman: aspects of women's work in eighteenth-century Britain (Aldershot: Ashgate, 2005) p. 50 Paginae selectae
- Mrs Vernon Delves Broughton, ed., Court and Private Life in the Time of Queen Charlotte: being the journals of Mrs Papendick, assistant keeper of the wardrobe and reader to Her Majesty (Londinii: Bentley, 1887) vol. 1 p. 64 apud Internet Archive
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.