Aegidius Deleuze
Obitus: 4 Novembris 1995; Circumdarium XVII Lutetiae
Patria: Francia
Familia
Proles: Émilie Deleuze
Memoria
Aegidius Ludovicus Renatus Deleuze (Francice Gilles Louis René Deleuze [ʒil dəˈløːz] (natus Lutetiae die 18 Ianuarii 1925; ibidem mortuus die 4 Novembris 1995)) fuit philosophus Francicus, cuius theoria more structuralismo, postmodernismo, metaphilosophiaque est.
Deleuze. post promotionem Lyceo Carnot. de philosophia, litteris, pelliculis, et arte scribere solebat, annoque 1957 creatus est professor Universitatis Parisiensis.[note 1] Post turbas Francicas anni 1968, Deleuze creatus est professor Universitatis Parisiensis VIII Vincennes-Saint-Denis, et ibi manebat usque ad annum 1987. Eius libri Anti-Oedipus: capitalismus et dissidentia phrenetica (scriptus 1972) et Mille planities (scriptus 1980),[note 2] quos ab ipso cum Petro Felice Guattari scribebantur, eius libri maximi hodie habentur.[1][2] Differentia et repetitio, tractatus metaphysicus a Deleuze scriptus, consideratur quoque a scholaribus philosophiae postmodernismi maximum librum suum esse.
Magna pars indicis suorum librorum animadvertit opera philosphorum aliorum, ut Stoicorum, Immanuelis Kantii, Friderici Nietzsche, Benedicti de Spinoza, et Henrici Bergson. Appellatur "apud philosophos maximos" a philosopho Anglico Adriano Gulielmo Moore[3] et quoque "unum de philosophis gratiossimis et fecundissimis Francicis dimidii secundi saeculi vicesimi post Christum natum" a doctore philosophiae Americano Daniele Smith,[2] Deleuze notus est reiectioni suae conceptus "finis metaphysicae," a Martino Heidegger propositae. Notus est quoque et conceptibus suis rhizomae, multiplicitatis, et arborescendi,[4] et conceptui suo differentiae.[5]
Opera et philosophia Aegidii Deleuze multas disciplinas affecerunt, ut artem, litteras, architecturam, geographiam, anthropologiam, et cetera.[2]
De Vita
[recensere | fontem recensere]De iuventute
[recensere | fontem recensere]Aegidius Ludovicus Renatus Deleuze in Lutetiae Parisiorum natus est die 18 Ianuarii 1925, et per maximam partem vitae suae ibi in Circumdario XVII habitavit. Dixit ipse adulescentiam suam tensionem? antebelli? habere, et se familiam "incultam" faeneratorum ordinis habere.[6] Illo tempore mundum modo politico videre et investigare coepit.[7]
Quando incipit secundum bellum mundanum familia sua iter recreatorium in Deauville faciebat, et in principio belli ibi mansit; Deleuze doctus est in Lyceo illius oppidi a Petro Halwachs, quo introduxit ei opera Anatolii France et Caroli Baudelaire.[8] Revenit Deleuze ad Lutetiam post initium belli, et in Lyceo Carnot[note 3] incumbuit studiis.[7] Tum continuavit studia in Lyceo Henrici IV Deleuze doctus quoque est a philosopho Ioanne Hippolyto, quo docuit ei philosophiam Hegelii.[9]
Ut philosophiam studeret Deleuze anno 1944 venit in Universitatem Parisiensem, ubi doctus est a nonnullis philosophis Francicis, ut Georgio Canguilhelm, Ferdinando Alquié, et Mauritio de Gandillac.
Dum Francia occupabatur a Germania nazistica frater Aegidii Deleuze, nomine Georgius Deleuze, in custodiam coniectus est a militibus Regiminis Viciacensis, et dum in castram carceraliam adducebatur periit.[10]
De curriculo academico matutino
[recensere | fontem recensere]Post bellum Deleuze anno 1948 e probatione philosophiae[note 4] feliciter evasit et coepit philosophiam in lycea nonnulla docere. Scripsit 1953 monographiam primam suam, nomine Empirismus et Ingenium (Francice: Empirisme et subjectivité) de Davide Humio.[11] Iam in hoc opere matutino scribebat Deleuze partes fundationis philosophiae suae:
Isn't this the answer to the question "what are we?" We are habits, nothing but habits — the habit of saying "I." Perhaps, there is no more striking answer to the problem of the Self. We could certainly prolong this list, which already testifies to the genius of Hume.
Nonne hoc responsum est quaestioni "quid sumus?" Habiti sumus, nihil nisi habiti — habitus "ego" dicendi. Fortasse non est responsum notabilius problemati Ipsius. Certe possumus hoc indicem prorogare, qui iam genio Humii testificatur.[12]
Duxit Dionysiam "Fanny" Grandjouan in matrimonium anno 1956. Duos liberos habuit cum ea, Iulianus et Aemilia Deleuze nominantur.[13]
Anno 1957 Deleuze professorem factus est Universitatis Parisiensis, et a 1960 ad 1964 erat quoque doctor Centri Nationalis Investigationi Scientiali (Francice: Centre National de Recherche Scientifique, CNRS). Donec in CNRS laborabat librum magnum, nomine Nietzsche et Philosophia, anno 1962 scribebat. In hoc tempore favit quoque Michaelem Foucault, alterum philosophum notum.[14]
A 1964 ad 1969 erat professorem Universitatis Lugdunensis, ubi discipuli sui a illi imprimebantur: "Tantum erat charisma suum ut poteremus muscas bombientes audire."[10]
Post Maium 68 et societas cum Felice Guattari
[recensere | fontem recensere]Pars turbarum mundarum anni 1968 erat turbae Francicae in urbe Lutetiae. Disciupli Universitatis Parisiensis et operarii ut capitalismum, imperalismum Americanum, et institutiones tralaticias interpellarent opus intermisserunt et pugnaverunt vigiles.[15][16] In apice huius tumulti, nomine Maius 68, inflammabantur autocineta et obstruebantur viae obstructionibus a concitatoribus turbae aedificatis.[17]
Turbae mutavit, dissolvendo Universitatem Parisiensem Sorbonne creandoque Universitatem Parisiensem VIII Vincennes-Saint-Denis, locum in quo Deleuze docebat.[note 1] Sed turbae mutavit quoque philosophiam suam: philosophia differentiae sua fiebat philosophia politica. Post turbas Deleuze coepit demonstrare quo modo res conductae mundi, e.g. corpora conducta quae scientiam digerunt, institutio conducta philosophiae, etc., producta sunt virium historicarum et politicarum, inter se pugnantes.[2]
Post hoc Deleuze non desiit adiuvare turbas anni 1968; fidem suam obligavit saepe tumultibus illi anno, et tanta erat auctoritas huius eventus ut hoc scriberet de se commentario Francico Magazine Littéraire anno 1988:
Distinguishing features: travelled little, never joined the Communist Party, was never either a phenomenologist or a Heideggerian, never renounced Marx, never repudiated May 68.
Notae propriae: rare peregrinatus est, numquam iunxit factionem communisticam, numquam fuit vel discipulus phaenomonologiae vel discipulus Martini Heidegger, numquam renuntiavit Carolum Marx, numquam renuntiavit Maium 68.[18]
Post Maium 68 Deleuze favit Felicem Guattari, philosophum politicum et scholarem psychoanalysis, et societatem cum eo fecit. Guattari, qui notus erat in communitate Francica communisticorum, docuit quoque in Universitate Parisiense VIII. Una scripserunt anno 1972 librum primum suorum, nomine Anti-Oedipus; hic liber ac celebrabatur ac reprehendebatur a philosophis Francicis et ceteri Europae.[1] Post octo annos scripserunt librum secundum, nomine Mille planities.[5]
Deleuze in Universitate Parisiense VIII docuit philosophiam per duodeviginti annos, et anno 1987 a munere decessit. Post cursus suum honorum dixit de vita sua nonnumquam, et Deleuze, maritus et cum duobus liberis, vixit vitam professoris normalis Francici.[19] Quando olim rogatus est de vita sua, responsit ei: "Vitae academicorum rarenter excitant studium."[20]
Morbus ac mors
[recensere | fontem recensere]In anno 1968 tubercolosem contraxit et pulmo suus ablatus est. Deleuze, qui saepe sustulerat in iuventute morbos respirandi et solebat fumare,[21] per ultimam partem vitae suae problemata salutis et respirando toleravit; salus sua peior fit, et obrutus est morbo.[7][10]
Die 4 Novembris 1995 Deleuze sibi consciit mortem a se fenestra membri sui iactando.[22] Habuit 70 annos.
Post mortem celebrabatur Deleuze communitate mundanorum philosophiarum et comentariis mundi. Philosophi Francici cum amico eius Ioanno Francisco Lyotard dixerunt eum "inventorem, innocentum, fugitivum" esse;[7] Rogerius Pol Droit dixit eum "philosophum pluralem ac valde unicum" esse.[23] In funere eius Iacobus Derrida, alius philosophus notus et amicus eius, de Aegidio Deleuze laudem dedit, et ait de eo:
Oui, nous aurons tous aimé la philosophie... Mais, c'est vrai, il l'a dit, Deleuze était de tous, dans cette «génération», celui qui en «faisait» le plus gaiement, le plus innocemment... C'était sans doute la condition pour laisser en profondeur, dans la philosophie de ce siècle, la marque qui restera la sienne, incomparable. La marque d'un grand philosophe et d'un grand professeur.
Ita, nos omnes philosophiam amaverimus... sed, ita vero, is ipse ait, Deleuze erat omnium illorum in hac "generatione" qui felicissime purissimeque "fecit"... Hoc sine dubio erat conditio super philosophiam huius saeculi notae profundae ponendae, nota quae semper sua ipsa remanebit, incomparabilis. Nota philosophi magni ac professoris magni.[24]
Deleuze sepultus est in coemeterio vici Sancti Leonardi de Noblat (Francice: Saint-Léonard-de-Noblat).[25]
Philosophia
[recensere | fontem recensere]Empirismus transcendentalis
[recensere | fontem recensere]Quid est philosophia? et Differentia et repetitio
[recensere | fontem recensere]In Quid est philosophia?, scripto 1991, Deleuze et Guattari locuti sunt philosophiam creationem conceptuum esse. Negaverunt philosophiam esse rem reflexionis vel communicationis; fecerunt potius philosophiam systemam movendi.[23] Id est, philosophia debet quam ad constantes "veritates universitates" reverti sicut theatrum fieri, mutans semper sine una origine permanente. Igitur oportet philosophiam, secundum Deleuze, mundum videre qua mutantem et moventem semper.[7]
Deleuze cum Differentia et repetitio, scripto 1968, conatus est philosophiam differentiae facere, et hic liber non solum attentat hanc systemam movendi et differentiae in traditione philosophorum differentiae, ut Iacobi Derrida et Ioanni Francisci Lyotard, ponere, sed attentat quoque de "differentia in se" cogitare. Deleuze ait differentiam modum rerum distinguendarum esse, vel "determinatio in se."[8]
Mutavit Deleuze idealismum transcendentalem Kantii et empirismum Humii, et synthesim fecit cum his philosophis duis ut crearet philosophiam novam observandi geneses, vel principia transcendentalia, experientiae verae. Creando philosophiam novam fiendi ac creandi, nomine empirismus transcendentalis, Deleuze philosophiam fecit sine universalitate Kantii.[7]
Deleuze credit philosophiam ipsam creantem esse, et igitur ait quoque conceptus esse neque cohaerentes neque restringentes, sed mutantes et creantes semper.[26] Dixit philosophiam aedificatam conceptibus creantibus esse, et ait eam "res celeritatum infinitarum" esse.[8] Philosophia Aegidii Deleuze igitur non est adveniendi ad veritatem obiectivam, sed creandi conceptus.
De philosophis aliis
[recensere | fontem recensere]Criticam fecit Deleuze de idealismo transcendentale Immanuelis Kantii, et dixit eum sola principia transcendentalia experientiae possibilis exanimavisse.[7] Deleuze conatus est iungere idealismum transcendentalem Kantii cum descriptiones empirici, quam transcendentales, experientiae verae Davidis Humii. Deleuze proposuit principia humanitatis deducere potere solo initia observando experientiae verae.[26]
Philosophiam Georgii Gulilelmi Friderici Hegel Deleuze putavit esse falsam, nam negavit concemptum eius qui gentem humanam proposuit potere synthesim (vel dialecticam) uti ut ad identitatem ac unitatem terminalem progrediatur. Declaravit enim Deleuze: "Igitur contradictio Hegeliana videtur differentiam ad limitem suum repellare, sed fundula est, quae ad identitatem refert..."[27] Problema primum philosophiae Hegelii, secundum Deleuze, erat usus eius formae abstractae contradictionis negationisque, sicut Kantius; agitatio "falsa" eius sola representatio identitatis vel essentiae est, et sola vera agitatio est differentia.[2][7]
A Benedicto de Spinoza, Friderico Nietzsche, et Henrico Bergson inspiratus est Deleuze praesertim.[7] Sententiam criticam fecit quoque de philosophia Platonis, et conatus est criticam Friderici Nietzsche contra identitatem constantem persequi; in hoc modo Deleuze conatus est quoque criticam Benedicti de Spinoza contra mores transcendentales.[28]
Capitalismus et dissidentia phrenetica
[recensere | fontem recensere]Anti-Oedipus
[recensere | fontem recensere]Anno 1975 pars prima seriei Aegidii Deleuze et Felicis Guattari, titulo Anti-Oedipus, scripta est. Hic liber primus contra notionem Sigismundi Freud scribebatur, qui descripsit partem insciam mentis (Francice: l'inconscient) criticam parti sciae mentis (Francice: la conaissance) intellegendo et comprehendo esse.[8] Deleuze et Guattari putaverunt partem insciam fabricam vel machinam esse cupidini facendi; id est, cupido fit mente, quia non solo "matre et patre" Sigismundi Freud struitur, sed etiam struitur historia, societate, genere, et ceteribus.[29]
Cupido igitur non reprimitur, sed magis fit, et cupido quoque est machina; et cupido et obiectum cupidonis machinae sunt iungentes. Hic processus, nomine productio-cupiens (Francice: production désirante), simils est conceptui cupidonis ad potestatem (Theodisce: der Wille zur Macht) a Friderici Nietzsche proposito.[29] Scripserunt:
Pas de machines désirantes qui existent en dehors des machines sociales qu'elles forment à grande échelle; et pas de machines sociales sas les désirantes qui les peuplent à petite échelle.
Non sunt machinae-cupientes quae extra machinas-sociales existant quas formant ampliore modulo; et non sunt machinae-sociales sine machinis-desirantibus quae in eis habitant minore modulo.[29]
Hic liber fuit igitur critica theoriarum Sigismundi Freud et critica quoque partium theoriarum Caroli Marx; Deleuze et Guattari pugnaverunt "Freudo-Marxismum," quem consideraverunt philosophiam identitatis constantis esse.[2][28]
Introduxerunt quoque in hoc libro conceptum corporis sine visceribus (Francice: corps sans organes), corpus quod aut corpus hominis aut corpus inhumanum sit, et quod deiunctum est notione identitatis constantis, id est, notio stabilis "ego." Corpus sine visceribus non ordinatum est, et semper fit; multas potentias habet, sed fit unam potentiam numquam.[29][30] Scripserunt:
Le corps sans organes est un œuf: il est traversé d'axes et de seuils, de latitudes, de longitudes, de géodésiques, il est traversé de gradients qui marquent les devenirs et les passages, les destinations de celui qui s'y développe.
Corpus sine visceribus ovum est: axibus liminibusque, latitudinibus, longiditudinibus, lineis sphaerae cancellatur, libromentis quae notant motus fiendi et transitiones cancellatur, destinationes cuius ibi possidet.[29]
Considerunt Deleuze et Guattari dissidentiam phreneticam, vel schizophreniam, liberationem seu effugium esse a modis super mentem positis. Dissentia phrenetica, secundum Deleuze, motus est a proprietate ingenii ad insciam transcendentalem.[2][7]
Mille planities
[recensere | fontem recensere]Mille planities, pars secunda seriei, scripta est anno 1980. In hic libro Deleuze et Guattari expoliverunt conceptum suos rhizomae. Comparaverunt ut differentiam inter cogitandum verticaliter, seu hierarchiae, et cogitandum horizontaliter illustrarent arbores et rhizomas.
Rhizomae sunt plantis caules subterraneae quae emittunt ex nodis radices surculosque. Germinant ad libram horizontalem et inter se coniungunt, iungens quoque plantes super terram. Utilaverunt Deleuze et Guattari rhizomas ut demonstrarent philosophiam suas cogitandi horizontaliter, vel in Francice rhizomatique: sicut rhizomae, haec philosophia non est hierarchiae; inter se et cum conceptibus contradictis exsistunt.[7][8]
Distant rhizomae cum arboribus, quas Deleuze et Guattari comparaverunt cum cogitando verticaliter seu cogitando arborescendi (Francice: arborescence). Putaverunt structuram arboris, quae habet radices et fontem unam: rami a fonte seu trunco uno diffundunt, et arbor habet formam unicam. In hoc modo consideravit Deleuze philosophiam Platonis et Platonismi sicut arbor esse. Secundum Platonem et doctrinam idearum suam, formae sunt quae existunt in mundo supernaturali; conceptae hominis sunt imagines vel reflexiones veritatis.[28]
Deleuze dixit has formas et trunco uno arboris et constanti identitati Sigismundi Freud assidere, et cogitandum arboris pugnavit. Cogitare verticaliter, id est ab imo ad verticem, ad dictaturam et fascismum venit secundum Deleuze.[7] Is melius dixit sicut structura rhizomae cogitare:
Nous sommes fatigués de l'arbre. Nous ne devons plus croire aux arbres, aux racines ni aux radicelles, nous en avons trop souffert... Au contraire, rien n'est beau, rien n'est amoureux, rien n'est politique, sauf les tiges souterraines et les racines aériennes, l'adventice et le rhizome.
Nos taedemus arboris. Non amplius debemus arbores credere, et radices et radiculas, nimis toleravimus eis... nil immo pulchrum est, nil amans est, nil politicum est, nisi caules subterraneae radicesque aerii, adventicius et rhizoma.[31]
Hic enim liber scriptus est sicut systema rhizomarum, et Deleuze comparavit conceptum rhizomae cum conceptu planitiei; titulus libri, Mille planities, ab hac comparatione venit.[7] Dixerunt Deleuze et Guattari de planitiebus:
Nous écrivons ce livre comme un rhizome. Nous l'avons composé de plateaux. Nous lui avons donné une forme circulaire... Chaque matin nous nous levions, et chacun de nous se demandait quels plateaux il allait prendre, écrivant cinq lignes, ici, dix lignes ailleurs.
Hoc librum scribimus quemadmodum rhizoma. Composuimus eum planitierum. Dedimus ei formam circularem... Cotidie experrecti sumus mane, et nos uterque consideravimus quas planities accepturi essemus, et scripsimus hic quinque versus, illic decem versus.[31]
Opera
[recensere | fontem recensere]Opera solo scripta
[recensere | fontem recensere]Francice | Latine | Die editum |
---|---|---|
Empirisme et subjectivité | Empirismus et ingenium | 1953 |
Nietzsche et la philosophie | Nietzsche et philosophia | 1962 |
La philosophie critique de Kant | Philosophia critica Kantii | 1963 |
Proust et les signes | Proust et signa | 1964 |
Nietzsche | Nietzsche | 1965 |
Le Bergsonisme | Bergsonismus | 1966 |
Présentation de Sacher-Masoch | Praesentatio Saceris-Masochis | 1967 |
Différence et répétition | Differentia et repetitio | 1968 |
Spinoza et le problème de l'expression | Spinoza et problema expressionis | 1968 |
Logique du sens | Ars logica lensus | 1969 |
Dialogues | Dialogi | 1977 |
Un manifeste de moins | Unum minus praeconiorum | 1978 |
Spinoza – Philosophie pratique | Spinoza: philosophia utilis | 1981 |
Francis Bacon – Logique de la sensation | Franciscus Baco: Ars logica sensationis | 1981 |
Cinéma I: L'image-mouvement | Ars cinematographica I: motus-imago | 1983 |
Cinéma II: L'image-temps | Ars cinematographica II: tempus-imago | 1985 |
Foucault | Foucault | 1986 |
Le pli – Leibniz et le baroque | Sinus: Leibniz et Barocus | 1988 |
Périclès et Verdi: La philosophie de Francois Châtelet | Pericles et Verdi: philosophia Francisci Châtelet | 1988 |
Pourparlers | Negotia | 1990 |
Critique et clinique | Opera maximi et clinices | 1993 |
L'île déserte et autres textes | Insula deserta et opera alia | 2002[note 5] |
Deux régimes de fous et autres textes | Duo regimina dementium et opera alia | 2004 |
Cum Felice Guattari conscripta
[recensere | fontem recensere]- Anti-Oedipus: capitalismus et dissidentia phrenetica (Francice: Capitalisme et Schizophrénie 1. L'Anti-Œdipe), 1972
- Kafka (Francice: Kafka: Pour une Littérature Mineure), 1975
- Rhizoma (Francice: Rhizome), 1976
- Mille planities (Idem: Capitalisme et Schizophrénie 2. Mille Plateaux), 1980
- In linea (Anglice: On the Line), 1983
- Tractatus de nomadologia: machina belli (Francice: Traité de nomadologie: la machine de guerre), 1986
- Quid est philosophia? (Francice: Qu'est-ce que la philosophie?), 1991
Cum Michaele Foucault conscripta
[recensere | fontem recensere]- Intellectuales et potestas: sermo inter Aegidium Deleuze et Michaelem Foucault (Anglice: Intellectuals and Power: A Discussion Between Gilles Deleuze and Michel Foucault), 1973
Nota bene
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Deleuze erat doctor Universitatis Parisiensis, vel Universitatis Sorbonnensis(en),? pre? dissolutionem illius scholae. Post dissolutionem docuit in Universitatis Parisiensis VIII Vincennes/St. Denis.
- ↑ Francogallice Capitalisme et schizophrénie: L'anti-Œdipe et Mille plateaux.
- ↑ Francice: Lycée Carnot seu École Monge.
- ↑ Francice: agrégation de philosophie.
- ↑ Hic liber et quoque Duo regimina vulgati sunt post mortem Aegidii Deleuze.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Philos, Nurs. "Capitalism, Psychiatry, and Schizophrenia: A Critical Introduction to Deleuze and Guattari's Anti-Oedipus." Nursing Philosophy, (2007). Accessum December 17, 2024.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 Smith, Daniel W.; Protevi, John; Voss, Daniela. "Gilles Deleuze." Stanford Encyclopedia of Philosophy ("Summer 2023 edition"). Retrieved? December 17, 2024.
- ↑ A. W. Moore, The Evolution of Modern Metaphysics: Making Sense of Things, Cambridge University Press, 2012, p. 543
- ↑ Scott, John, and Gordon Marshall. 2015. A Dictionary of Sociology. 3rd ed. Oxoniae: Oxford University Press.
- ↑ 5.0 5.1 "Gilles Deleuze." Internet Encyclopedia of Philosophy, Accessed December 17, 2024.
- ↑ Boutang, Pierre-André, director. L'abécédaire de Gilles Deleuze. La Fémis, 1996. 7 hr., 30 min.
- ↑ 7.00 7.01 7.02 7.03 7.04 7.05 7.06 7.07 7.08 7.09 7.10 7.11 7.12 Marks, John. 1998. Gilles Deleuze: Vitalism and Multiplicity. Londinii: Pluto Press.
- ↑ 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 Bell, Jeffrey A., and John K. Roth. 2000. World Philosophers and Their Works. 1st ed. Pasadenae: Salem Press.
- ↑ Smith, Donald W. "Gilles Deleuze." The Deleuze Seminars. Purdue University, December 13, 2021.
- ↑ 10.0 10.1 10.2 Dosse, François. 2011. Gilles Deleuze and Félix Guattari: Intersecting Lives. 1st ed. Novi Eboraci: Columbia University Press.
- ↑ Voss, Daniela. 2013. Conditions of Thought: Deleuze and Transcendental Ideas. 1st ed. Edinburgi: Edinburgh University Press.
- ↑ Deleuze, Gilles. 1953. Empiricism and Subjectivity: An Essay on Hume's Theory of Human Nature. Novi Eboraci: Columbia University Press.
- ↑ Whitney, Craig R. "Gilles Deleuze, 70, French Professor and Author." New York Times (Novi Eboraci), November 7, 1995.
- ↑ Schönher, Mathias. "Deleuze, a Split with Foucault." Le Foucaldien 1, no. 1 (2015): 2. Accessed December 17, 2024.
- ↑ "1968 Was No Mere Year." The Economist (Londinii), April 7, 2018.
- ↑ Knabb, Ken. 2006. Situationist International Anthology. Berkleiae: Bureau of Public Secrets.
- ↑ Rubin, Alissa J. "May 1968: A Month of Revolution Pushed France Into the Modern World." New York Times (Novi Eboraci), May 5, 2018.
- ↑ Maniglier, Patrice. "May 68 in Theory (and in Practice)." La Deleuziana 8, (2018). Accessed December 17, 2024.
- ↑ Miller, James. 2000. The Passion of Michel Foucault. Cantabrigiae: Harvard University Press.
- ↑ Deleuze, Gilles. 1997. Negotiations. Novi Eboraci: Columbia University Press.
- ↑ Deleuze, Gilles. "Gilles Deleuze et les médecins." Magazine Littéraire (Lutetiae), September 8, 1988.
- ↑ Kirkup, James. "OBITUARY: Gilles Deleuze." The Independent (Londinii), November 7, 1995.
- ↑ 23.0 23.1 Droit, Roger-Pol. "Gilles Deleuze, Un Penseur Pluriel Et Pourtant Très Singulier." Le Monde (Lutetiae), November 7, 1995.
- ↑ Derrida, Jacques. "Il me faudra errer tout seul." Libération (Lutetii), November 7, 1995.
- ↑ Landru, Philippe. "DELEUZE Gilles." Cimetières de France et d'ailleurs. August 6, 2011.
- ↑ 26.0 26.1 Jovićević, Andrej. "Concepts Between Kant and Deleuze: From Transcendental Idealism to Transcendental Empiricism." Epoché 4, no. 41 (2021). Accessed December 19, 2024.
- ↑ Deleuze, Gilles. 1968. Difference et Répetition. 1st ed. Lutetii: Presses Universitaires De France.
- ↑ 28.0 28.1 28.2 Smith, Daniel W. "The Concept of the Simulacrum: Deleuze and the Overturning of Platonism." Continental Philosophy Review 38, (2006). Accessed December 19, 2024.
- ↑ 29.0 29.1 29.2 29.3 29.4 Deleuze, Gilles, and Félix Guattari. 1972. Capitalisme Et Schizophrénie. L'anti-Œdipe. 1st ed. Lutetii: Les Éditions de Minuit.
- ↑ Bazzano, Manu. "The Body-without-organs: A User's Manual." European Journal of Psychotherapy & Counselling 23, no. 3 (2021). Accessed December 20, 2024.
- ↑ 31.0 31.1 Deleuze, Gilles, and Félix Guattari. 1980. Capitalisme et Schizophrenie. Mille Plateaux. 1st ed. Lutetii: Les Éditions de Minuit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bibliographica
- Felix Guattari and Gilles Deleuze: a Bibliography, compilavit Joan Nordquist, Santa Cruz Californiae 1992, ISBN 0-937855-49-9
- Studia
- Balke, Friedrich, Gilles Deleuze. Francofurti ad Moenum 1998. ISBN 3593359804.
- Fahle, Oliver, et Lorenz Engell, (eds.), Le cinéma selon Deleuze. Verlag der Bauhaus-Universität Weimar, Presses de la Sorbonne Nouvelle, Vimariae & Parisiis 1999, ISBN 3-86068-060-9
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aegidium Deleuze spectant. |
- De Aegidio Deleuze apud Universitatem Staffordiensem pagina a Daniel Smith scripta
- Pagina Aegidio Deleuze dicata
- Pagina Aegidio Deleuze dicata a Jon Roffe scripta