Jump to content

Gubernium Siberiense

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Gubernium Sibiricum)
Wikidata Gubernium Siberiense
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Siberiense: insigne
Gubernium Siberiense: insigne
gubernium Imperii Russici, gubernium
Civitas: Imperium Russicum, Regnum Russicum
Locus: 58°11′0″N 68°16′0″E

Fines

Procuratio superior: Regnum Russicum, Imperium Russicum

Forma

Caput: Tobolium

Vita

Incolae: 257 452

Gubernium Siberiense[1] sive Sibiriense[2] vel Sibiricum[3] (Russice Сибирская губерния, tr. Sibirskaja gubernija) fuit prisca administrativa Russiae pars, terras Siberiae (Sibiriae) et Uralium occupans, Tobolium metropolim habens.

Gubernium Siberiense (Sibiricum) anno 1708 decreto Petri I inter prima gubernia Russica creatum est. Anno 1719 provinciae Viatcensis, Solicamiensis et Toboliensis, anno 1724 etiam provinciae Ieniseensis et Ircutensis (e partibus provinciae Toboliensis) ut subdivisiones huius gubernii formatae sunt. Anno 1727 autem provinciae Viatcensis et Solicamiensis in gubernium Casanense translatae sunt. Anno 1737 provincia Isetensis in gubernio Siberiensi creata est, anno 1744 enim in gubernium Orenburgense inclusa. Anno 1764 gubernium Ircutense e Siberiensi separatum est. Secundum decretum Catharinae II, anno 1779 factum, regio Colyvanensis ex parte gubernii Siberiensis in meridie-oriente Siberiae Occidentalis formata est. Terrae occidentales gubernii autem secundum decretum anni 1781 in praefecturam Permiensem (dein gubernium Permiense factam) inclusae sunt. Pars manens gubernii Siberiensis enim decreto anni 1782 in praefecturam Toboliensem (gubernium Toboliense ab anno 1796) transformata est.

  1. "Марра Gubernii Siberiensis"[1]; "Mappa fluvii Irtisz partem meridionalem Gubernii Siberiensis perfluentis"[2].
  2. "Gubernium Sibiriense"[3]
  3. "gubernium Tobolscense vel Sibiricum"[4],[5].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Siberiense spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 58°11′0″N 68°16′0″E • Большая российская энциклопедия