Jump to content

Hellas

E Vicipaedia
(Redirectum de Hellenes)

Hellas (-ados et -adis f.; Graece Ἑλλάς) est Graeciae regio, cuius incolae Hellenes appellantur et quae varie definita est. Apud Homerum Hellenes sunt tribus Thessaliae meridianae, vel regionis circa Spercheum fluvium, Phthiotidi adiacentis[1]. Homerus etiam vocabulo Panhellenes utitur ad omnes Graecos continentis describendos, exclusa Peloponneso, ubi incolebant Argivi et Achaei.

Postea, ex tempore Hesiodi, Hellenes omnes Graecos et Hellas totam Graeciam significare coepit, Peloponneso, insulis, coloniis non semper exclusis.

Postquam imperium Romanum occidentale cecidit, Graeci imperii Romani orientalis saepius se Romanos (Ῥωμαίους) appellabantur, quod nomen in imperio Ottomanico usitatum mansit. In motus liberationis Graecae nomina Hellas et Hellenes renovata sunt. Hodie Neograece Graecia est Ελλάδα, et Graeci sunt Έλληνες.

  1. Thucydides I.3.3

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gschnitzer, Fritz et Högemann, Peter. “Hellas”. In Brill’s New Pauly, ed. Hubert Cancik, Helmuth Schneider, Christine F. Salazar. 2006.