Jump to content

Bonaventura a Sancta Catharina

E Vicipaedia
Bonaventura a Sancta Catharina

Bonaventura a Sancta Catharina (in saeculo: Hermenegildus Gabika-Etxebarria Gerrikabeitia) (natus die 14 Iulii 1887 Ajánguiz in Hispania; obiit Alcázar de San Juan die 26 Iulii 1936), sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Die vero 28 mensis Septembis, anno 1906, ex sollemni votorum formula Ordinem Sanctissimae Trinitatis ingressus, in urbe Malaca ad sacerdotii dignitatem evectus est. Cum autem die 21 mensis Iulii, anno 1936, portas eius asceterii, in oppido Alcázar de San Juan, armatorum turba petiisset, iudex quidam municipii, militibus comitantibus, cunctis sodalibus imperavit ut se sequerentur, quos quidem in carcerem ad tempus ipse deduceret. Ita trinitarii, nocturno tempore inter diem 26 et diem 27 eiusdem mensis, cum in eo carcere iaceret, a militibus provocatus, una cum quattuor ceteris sacerdotibus ignivoma manuballista prostratus est.[1]

Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Alcázar de San Juan appellant, etiam praeerat Hermenegildus ab Assumptione, Franciscus a Sancto Laurentio, Placidus a Iesu, Antonius a Iesu Maria et Stephanus a Sancto Iosepho.[2]

Nexus interni

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu Declarationis Martyrii Servorum Dei Hermenegildi ab Assumptione et V Sociorum, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis (1936), vol. CV, n. 6 (2013), 517-518.
  2. AAS, vol. CV, n. 6 (2013), 517.