Hero et Leander
Hero et Leander (Graece Ἡρὼ καὶ Λέανδρος) sunt fabulae Graecae personae, quam Ovidius in Heroidibus et Musaeus Grammaticus narrant; temporibus recentioribus Christophorus Marlovius (Hero and Leander), Fridericus Schillerus, Franciscus Grillparzer, Athanasius Fet, Alexander Kuprin, Iosephus Brodskij aliique hanc fabulam tractaverunt.
Fabula[recensere | fontem recensere]
Hero Veneris sacerdos Sesti habitabat, Leander autem amans eius Abydi in litore Hellesponti altero; Hero quaqua nocte ei ignem in turri alta incendebat, quem ignem Leander ut pharum spectans fretum tranabat. Sed cum tempestate facta ventus ignem exstinxisset, Leander undis aestuantibus demersus est; corpus eius undae ad pedes Heronis expectantis attulerunt. Virgo de turri in mare se deiecit. Turrem Heronis Sesti incolae monstrabant[1].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Strabonis Geographia, XIII 1, 22; Lucani Pharsalia IX 955.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Ovidius, Heroides XVIII–XIX; Ars amatoria II 249–250
- Musaeus Grammaticus, De Herone et Leandro