Jump to content

Ioachimus (sanctus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioachim (pater Mariae))
Angelus sancto Ioachimo in deserto Annam conceptam esse nuntiat (Giotti Bondonis opus tectorium circa annum 1304 factum)

Sanctus Ioachimus (Hebraice ‏יְהוֹיָקִים‏‎, Graece Ἰωακείμ) fuit sanctae Annae vir et Mariae pater. In Protevangelio Iacobi, Evangelio pseudo-Matthaei et Legenda aurea vita Ioachimi descripta est. Iam senescentes Ioachimus et Anna Mariam conceperunt. Secundum ecclesiam Orthodoxam Ioachimus aliquot annos post Praesentationem filiae annos 80 natus mortuus est et Anna duos annos post eum mortua est, quos apud templum vixit. Memoria sancti Ioachimi 26 Iulii ab Ecclesia Catholica et 9 Septembris[1] ab Ecclesia Orthodoxa colitur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Sancti

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!