Iuventus
Iuventus est aetas vitae cum homo iuvenis est, quae tempus inter pueritiam et statum adultum (maturitatem) saepe significat.[1][2] Nomen etiam definitur "species, viriditas, vigor, ingenium, et cetera proprius unius qui iuvenis sit."[3] Spatium aetatum certarum variat quia iuventus per tempus non definitur ut statio vitae quae ad certa aetatum spatia coniungi potest; nec coniungi potest eius finis actionibus certis, sicut coniunctionibus sexualibus.[4]
Iuventus est experientia quae gradum libertatis hominis formare potest, quae multis modis secundum varias culturae notiones significari potest. Experientia in personalis culturalibus hominis normis vel traditionibus monstratur, cum gradus libertatis iuvenum spatium significat cui in eorum familia per animi motus et oeconomicam iam nituntur.[5]
Consociatio Nationum diem 12 Augusti Diem Iuventutis Internationalem declaravit.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Furlong, Andy. 2013. Youth studies: an introduction. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-56476-2. ISBN 978-0-415-56479-3 (charta).
- Günther, Manfred. 2003. Fast alles, was Jugendlichen Recht ist. Berolini. ISBN 3-924041-23-7.
- Hafeneger, Benno. 1995. Jugendbilder: Zwischen Hoffnung, Kontrolle und Erziehung. Opladen: Leske + Budrich. ISBN 3-8100-1493-1.
- Hurrelmann, Klaus, et Gudrun. 2013. Lebensphase Jugend. Weinheim: Beltz Juventa. ISBN 978-3-7799-2606-1.
- Möller, Kurt. 2001. Generation Sex? Jugend zwischen Romantik, Rotlicht und Hardcore-Porno. Tilsner. ISBN 3-936068-08-9.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad iuventutem spectant. |