Ioannes Commelinus
Obitus: 19 Ianuarii 1692; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Familia
Ioannes Commelinus (vulgo: Jan Commelin; Lugduni Batavorum 23 Aprilis anno 1623 natus; Amstelodami 19 Ianuarii anno 1690 fere mortuus) fuit mercator et herbarius Nederlandicus,
Biographia
[recensere | fontem recensere]Qui filius erat libri editoris Leidensis, nec non historici Amstelodami, Isaaci Commelini[1] et Corneliae Bouwer[2]. Amstelodami de 1655 usque ad 1692 pharmacopolis et hortis medicis plantas medicinales vendebat[1]. Postquam medicinam et herbariam didicit, factus est herbariae magister apud Universitatem atque anno 1672 particeps senatus Amstelodamensis a procuratore Gulielmo III[3]. Anno 1682 fuit unus ex auctoribus Horti medici Amstelodamensis, cuius plantas depinxit[3]. Edidit Hesperides Nederlandicae , sive culturam citrorum et malorum assyriarum (Amstelodami, 1676), Catalogum plantarum Indigenarum Hollandiae (Amstelodami, 1683) et Catalogum plantarum Horti medici Amstelodamensis, partem priorem (Amstelodami, 1689)[3]. Anno 1697 permissus postumum ad sculpendum imagines secundum delineationes adeptus est et nepos Casparus catalogum plantarum Horti medici Amstelodamensis duobus libris complevit: Horti Medici Amstelodamensis rariorum historia plantarum (1697-1701)[1]. Catalogus iste continet plantarum medicarum imagines sculptas secundum picturas a Maria atque Ioanne Moninckx pictas[1]. Praeterea, Ioannes Commelinus culturae plantarum tropicarum studuit apud praedium suum Zuyderhout iuxta Haarlemum[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Jan Commelin". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2018
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1858). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.III°. Harlemi. pp. 648
- Johan E. Elias (1963). N.Israel. ed. De Vroedschap van Amsterdam, 1578-1795. vol.II°. Amstelodami. pp. 569
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Commelinum spectant. |