Jump to content

Lingua Turcica

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Turca)
Lingua Turcica
Türkçe
IPA[ t̪yɾktʃe ]
Taxinomiae familia Turcica linguarum Altaicarum
Locutoresc. 80,000,000
Sigla1 tr, 2 tur, 3 tur
Status publicus
OfficialisTurcia, Cyprus, Syria, Iran, Macedonia Septentrionalis, Ager Merulensis
PrivataGermania, Bulgaria,Syria, Francogallia, Nederlandia, Austria, Graecia, Civitates Foederatae Americae
Litterae
ScripturaLatina
ProcuratioInstitutum linguae Turcicae [1]
(Türk Dil Kurumu)
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Tabula locutorum linguae Turcicae
Tabula locutorum linguae Turcicae
Tabula locutorum linguae Turcicae
Origo vocabularii Turcici, cui sunt 104 481 vocabula, quorum 86 centesimae sunt Turcicae et 14 centesimae ex aliis linguis oriuntur.

Lingua Turcica[1] (Turcice Türkçe) notissima est familiae Turcicae et una linguarum Altaicarum si haec superfamilia accipienda sit. Locutorum habet circiter 70 000 000. Quae est lingua agglutinativa, quod est casus et tempora et relationes possessivae et aliae per affixa iubentur. Linguae Turcicae proprie est harmonia vocalium.

Kalendis Novembribus anno 1928 abecedarium Latinum in Turcia inducitur. Antea litterae Arabicae in usu erant.

Lingua Turcica in Turcia, Cypro, Macedonia Septentrionali, Syria, Mesopotamia, Libano, Bulgaria, Persia, Agro Merulensique publice, etiam in Germania, Bulgaria, Graecia privatim adhibetur, et passim ubi gens Turcorum pervenit aut belli aut migrationis causa.

Harmonia vocalium

[recensere | fontem recensere]

Ius harmoniae vocalium tota in lingua Turcica clare praepositur, quo omnes vocales claris et obscuris attribuuntur: Vocales clarae sunt e, i, ö, ü, at obscurae a, ı, o, u. Cuique vocali gregi alteri tantum una alteri attributa est. Non solum in verborum truncis invenitur harmonia haec, sed etiam affixa adhibenda iuri huic parent, quo fit, ut de consuetudine affixis duo varietates sint. Verbum Turcicum purum solum ex vocalibus aut claris aut obscuris, nunquam mixtum, constitutum est. Ita "Vicipaedia" Latina non harmoniae vocalium sequitur, quia verbum "Vicipaedia" Turcice dictum "Vikipaydia" sonaret, ambas vocales et claras et obscuras continet. Turcica Vicipaedia vero harmoniae vocalium oboedit, scriptum Turcice, et dictum Vikipedi cum vocalis omnibus claris. Roma tamen solum ex vocalibus obscuris constituta est, nimirum nomen in lingua Turcica idem invenitur. Non pauca Turcica verba composita interdum prima vista non iuri oboediunt: hic quaeque parti harmonia propria manet. Affixa sane harmoniae partis terminalis verbi compositi oboediunt.

Iterum distinguendum est inter harmoniam vocalium minorem et maiorem.

Harmonia vocalium minor

[recensere | fontem recensere]

Separantur vocales clarae e, i, ö, ü ab obscuris a, ı, o, u, ita duo formae suffixorum occurunt

Vocales Exemplum (sing.) Exemplum (pl.) Exemplum locativi
e, i, ö, ü ev (domus) evler (domi) evlerde (in domibus)
köy (vicus) köyler (vici) köylerde (in vicis)
a, ı, o, u oda (cubiculum) odalar (cubicula) odalarda (in cubiculis)
yol (via) yollar (viae) yollarda (in viis)

Momentum habet harmonia vocalium maior formationis suffixorum pluralium velut quorunque casuum.

Harmonia vocalium maior

[recensere | fontem recensere]

In harmonia vocalium maiore suffixis non duo sed quattuor formae cum vocalibus i, ı, ü, u inveniuntur:

Vocalis verbi iubet Exemplum (Nom.) Exemplum (Acc.)
e, i i ev (domus) evi (domum)
a, ı ı dal (ramus) dalı (ramum)
ö, ü ü göl (lacus) gölü (lacum)
o, u u yol (via) yolu (viam)

Non raro plura suffixa eandem vocalem ostendunt, per exemplum üzgünsünüz in moerore estis (üzgün in moerore esse, üzgün-sün in moerore es, üzgünsün-üz in moerore estis).

Exprimitur harmoniae maioris ope origo loci, ope suffixorum -li, -lı, -lu, -lü:

Verba Turcica plurimas formas habent, ut in lingua Latina, quae functionem verborum in sententia clare exprimunt et subiectum non est semper obligatorium. Exempla:

Nomen Turcicum numerum pluralem cum -lar/-ler et septem casus habet. Exemplum:

Elma (malus) Kitap (liber) Ekmek (panis)
Nominativus Singularis Elma Kitap Ekmek
Pluralis Elmalar Kitaplar Ekmekler
Accusativus Singularis Elmayı Kitabı Ekmeği
Pluralis Elmaları Kitapları Ekmekleri

Sunt sex pronomina.

Singularis Pluralis
Prima Ben Biz
Seconda Sen Siz
Tertia O Onlar

Verba Turcica tempora et personas clare exprimunt.

Edo Bibo Lego Scio -
Ben yerim içerim okurum bilirim -#m
Sen yersin içersin okursun bilirsin -s#n
O yer içer okur bilir nihil
Biz yeriz içeriz okuruz biliriz -#z
Siz yersiniz içersiniz okursunuz bilirsiniz -s#n#z
Onlar yerler içerler okurler bilirler nihil vel l#r

Symbolum # hic vocalem repraesentat.

Haec exempla sententiarum Turcice scripta videre possumus.

Exempla sententiarum in lingua Turcica
Structura sententiae Subiectum Praedicatum Verbum
Turcice (Ben) Türkçe öğren.m.iyor.um
Latine (ego) linguam Turcicam (accusativus) (nunc) disco
Anglice I Turkish am learning
Turkice (Sen) elma.yı ve ekmeğ.ı yer.sin
Latine (tu) mal.um et pane.m edis
Anglice You apple and bread eat

Subiectum hic repraesentatum est inter (), quia non est obligatorium in sententiis Turcicis. Verbum subiecta clare exprimunt.

Microlexicon

[recensere | fontem recensere]
salve - Merhaba!
gratias – sağolun/teşekkürler/çok teşekkürler/teşekkür ederim/sağol.
gratias multas – çok sağolun/teşekkür ederim.
valete – görüşmek üzere/Hoşça kal.
non intellego – anlamıyorum/anlamadım.
quomodo Latine hoc dicis – bunun Latince'si nedir?
scisne ... – ... biliyor musunuz?
Anglice – İngilizce
Francogallice – Fransızca
Latine – Latince
ego – ben
meus – benim
me, mihi – beni, bana
tu – sen
ille - o
nos – biz
vos – siz (etiam "tu" forma urbana)
illi - o
quid nomen tibi est? – adınız nedir?/Sizin adınız ne?
quid agis? – ne yapıyorsunuz?
valesne – nasılsınız?
bene – iyi
male – kötü
maritus – koca
proles – çocuklar
mater – anne
pater – baba
amicus / amica – arkadaş
ubi sunt loca secreta? – tuvaletler nerede?
ante - önce
post - sonra
prandium - yemek
aqua - su
vitae - yaşam
bella - savaş
cave - dikkat!
circa - yaklaşık
cum - ile
et - ve
pax - barış
mare - deniz
stupidus - salak
vide - görmek
leo - aslan

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Eyüboğlu, İsmet Zeki. 1991. Türk Dilinin Etimoloji Sözlüğü [Dictionarium etymologicum linguae Turcicae.] Constantinopoli: Sosyal Yayınları. ISBN 978975-7384-72-4.
  • Franciscus a Mesgnien Meninski. 1780. Lexicon Arabico-Persico-Turcicum, adjecta ad singulas voces et phrases significatione Latina. 4 vol. Ed. secunda. vol. 1, 2, 3, 4.
  • Nişanyan, Sevan. 2018. Nişanyan Sözlük: Çağdaş Türkçenin Etimolojisi. Liber Plus Yayınları. ISBN 978-6058136427.
  • Özel, Sevgi, Haldun Özen, et Ali Püsküllüoğlu, eds. 1986. Atatürk'ün Türk Dil Kurumu ve Sonrası. [Societas Linguae Turcicae Ataturci et eius hereditas.] Ancyrae: Bilgi Yayınevi OCLC 18836678.
  • Püsküllüoğlu, Ali. 2004. 'Arkadaş Türkçe Sözlük. [Dictionarium Turcicum Arkadaş.] Ancyrae: Arkadaş Yayınevi. ISBN 975-509-053-3.
  • Rezvani, B. 2006. "Türkçe Mi: Türkçe’deki İrani (Farsca, Dimilce, Kurmançca) Orijinli kelimeler Sözlüğü. [Est haec Turcica? Dictionarium etymologicum vocabulorum olim Iranicorum (Persicorum, Zazaki, et Kurmanji Kurdicorum).]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]