Jump to content

Luganum

E Vicipaedia
(Redirectum de Luganus)
Vide etiam paginam discretivam: Luganum (discretiva).
Wikidata Luganum
Res apud Vicidata repertae:
Luganum: insigne
Luganum: insigne
Civitas: Helvetia
Locus: 46°0′37″N 8°57′45″E
Numerus incolarum: 63 185
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Lugano

Gestio

Praefectus: Marcus Borradori, Michele Foletti
Procuratio superior: Luganum

Geographia

Superficies: 75.93 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Lugano West Subdistrict, Lugano East Subdistrict, Lugano North Subdistrict
Territoria finitima: Bioggio, Canobbio, Capriasca, Collina d'Oro, Grancia, Maxanius, Melide, Muzzano, Paradiso, Ponte Capriasca, Porza, Savosa, Sorengo, Vezia, Morcote, Arogno, Vico Morcote, Brusinum Planum, Vallis de Rezzo, Vallis de Soldis, Vallis Intelvina Superior, Italiae Campilionum, Cavarnia

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Birziminium

Tabula aut despectus

Luganum: situs
Luganum: situs
Lugani collocatio

Luganum[1], Lucanum[2] seu Iunianum[3] (Italiane Lugano) est urbs Helvetica circiter 69 000 incolarum, maxima pagi Ticini, id quod ad incolas et oeconomicas res pertinet. Luganum est enim urbs commerciis atque multis argentariis affluens. Quotidie multi homines e propinqua Italia in Luganum veniunt ad operam dandum. Lugani universitas est ubi discipuli iurisprudentiae, oeconomiae, et informaticae studere possunt. Lugani tamen etiam aleatorium est.

Lugani lacus.

Urbs homonymo lacui, qui etiam Ceresium vocari potest, adiacens duobus collibus subiecta est. Hi Mons Sancti Salvatoris et Mons Bre appellantur. Hieme propter lacum aer temperatus est, contra aestates calidae sunt.

Urbs ad orientem versus limini cum Italia adiacet, accurate media urbs abest a limite inter Helvetiam et Italiam chilometrum quinque.

Aevo Medio Mediolanum cum Novo Como de Lugano contendere Mediolanenses circiter saeculum quartum decimum vicerunt. Anno 1512, Helvetii Luganum ceperunt. Postea Luganum semper ad Helvetiam pertinuit.

Anno 2004 octo municipia viciniores et anno 2007 alios tres se ad Luganum iunxerunt.

Mense Iunio Lugani clara seriem concentuum appellata Marthae Argerich Propositum (The Martha Argerich Project) audire potest.

Forum magnum Lugani, quod Piazza Riforma appellatur.

Ab anno 1970 in Lugano sedes episcopi pagi Ticinensi collocatur. Ecclesia cathedralis Sancto Laurentio dicata est. Praesens episcopus est Valerius Lazzeri, episcopus emeritus est Petrus Iacobus Grampa.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Luganum spectant.
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3