Maria I (regina Scotiae)
Obitus: 8 Februarii 1587; Fotheringhay Castle
Patria: Kingdom of Scotland
Familia
Coniunx: Franciscus II, Henricus Stuart, dominus Darnley, James Hepburn, 4th Earl of Bothwell
Proles: Iacobus I, stillborn twin Hepburn, stillborn twin Hepburn
Familia: House of Stuart
Memoria
Insignia heraldica
Maria Stuarta fuit regina Scotiae vel Scotorum, breviter etiam Franciae regina.
Vita
[recensere | fontem recensere]Maria filia Iacobi V , qui paulo post ortum suum obiit, fuit Scotiae regina a die 8 Decembris 1542 usque ad diem 24 Iulii 1567.
Maria fuit breviter etiam Franciae regina quia anno 1559 Francisco II, Franciae regi nupsit, qui tamen iam insequenti anno iuvenis propter cerebri suppurationem obiit et Maria sine liberis vidua mansit. Cum Maria, quae Catholica erat, in Scotiam rediit, cognovit non amatam esse quia populus terrae natalis suae reformationi favebat. In Scotia Maria Henrico Stuarto domino Darnley nupsit, viro pulcherimo at sollicito et suspicioso praecipue de David Rizzio reginae scriba a secretis. Die 9 Martii 1566 iussu et auxilio Mariae Stuartae viri Henrici Stewart Rizzio sub oculis reginae, illo tempore gravidae, a nobilum globu trucidatus est.
Paulo post Henricus Stuart incendio, quod dicitur iussu Mariae a Bothwell Comite excitatum, absumit. Cum Maria Bothwell Comiti nupsit, hostes sui eam deposuerunt et comprehenserunt, sed Maria in Angliam apud consobrinam suam Reginam Elisabetham effugere potuit. Eodem tempore Mariae filius, Iacobus VI Scotiae postea I Angliae eam post abdicationem in imperium secutus est.
Arguta crimine maiestatis ab Regina Elisabetha in carcere inclusa est in castello Fotheringhay Angliae.
Post viginti annos die 8 Februarii 1587 supplicio affecta est, quia conata est reginam Elisabetham I necare.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Antonia Fraser, Maria Stuart: Königin der Schotten. Hersching. Pawlak 1969. ISBN 3-88199-636-2
- Margaret George: Maria Stuart – Der Roman ihres Lebens. Lübbe anno 2001 ISBN 3-404-12427-8
- Fridericus Schiller, Maria Stuart, Reclam ISBN 3-15-000064-5
- Stephanus Zweig, Maria Stuart. S. Fischer, Francofurti ad Moenum 1982 ISBN 3-596-21714-8
- Numismatica
- Robert B. K. Stevenson, "The Bawbee Issues of James V and Mary" in British Numismatic Journal vol. 59 (1989) pp. 120-156
- De vita cottidiana
- Dalya Alberge, "Mary, Queen of Scoffs: jailed monarch ate only the best, papers reveal" in The Observer (5 Novembris 2022)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Maria Stuarta in genealogie-mittelalter.de
- Spectaculum theatrale Maria Stuarta Friderici Schiller
- Pagina Maria Stuarta dicata
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |