Comoedia Media
Appearance
(Redirectum de Media comoedia)
Comoedia Media est divisio generis comoediarum Graecarum. Genus enim hoc in tres partes divisum est, quarum prima Comoedia Vetus, velut ab Eupoli atque Cratino Aristophaneque poeta perfecta, altera Comoedia Media, tertia Comoedia Nova velut a Menandro scripta. Comoedia Media Graeca fragmentis quibusdam exceptis deperdita est; eruditi autem nonnulli comoediam vel tragicomoediam mythologicam Amphitruonem a Plauto Latine conscriptam ex opere cuiusdam scriptoris Comoediae Mediae demptam fuisse credunt.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Theodorus Kock, ed., Comicorum Atticorum fragmenta. Vol. 2. Novae comoediae fragmenta, pars 1. Lipsiae: Teubner, 1884 Textus apud archive.org (Graece)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Eduardus Fraenkel, De Media et nova comoedia : quaestiones selectae, Gottingae, 1912