Jump to content

Memnon Heracleotes

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Memnon Heracleensis)
Vide etiam paginam discretivam: Memnon (discretiva).

Memnon (Graece Μέμνων) fuit historicus urbis Heracleae Ponticae in provincia Romana Bithynia et Ponto ad litus Ponti Euxini sitae. De vita Memnonis nihil constat, praeterquam quod scripsit patriae historiam.

Hoc opus Graece scriptum saeculo I p.C.n., ut putatur, in sedecim (vel plures) libros divisum erat, initium capiens ab urbe condita saeculo VI a.C.n. et de tyrannis qui saeculo IV rexerunt praesertim disserens; deinde de serie regum Bithyniae et de Mithridate VI rege Ponti a Romanis debellato. Probabile est Memnonem opus produxisse usque ad tempus suum.

Textus nunc deperditi epitomen habemus in Bibliotheca Photii, archiepiscopi Byzantini, inclusam, sed solum librorum IX-XVI, ceteris iam tempore Photii deperditis. Epitome a rege Clearcho, discipulo Platonis, incipit (vide: Photius, Bibliotheca 224).

Primus Henricus Stephanus anno 1557 nonnulla fragmenta Memnonis apud Photium inventa Genavae publicavit una cum Appiani Iberica et fragmentis Ctesiae et Agatharcidis[1].

  1. Ἐκ των Κτησιου, Αγαθαρχιδου, Μεμνονος ιστορικων έκλογαι. Αππιανου Ιβηρικη και Αννιβαικη. Ex Ctesia, Agatharchide, Memnone excerptæ historiæ. Appiani Iberica. Item, De gestis Annibalis. Omnia nunc primùm edita. Cum Henrici Stephani castigationibus. Ex officina Henrici Stephani Parisiensis typographi. An. M. D. LVII.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]