Mithridates VI (rex Ponti)
Mithridates VI (Graece: Μιθραδάτης; 134 a.C.n. in urbe Sinope natus, 63 a.C.n. mortuus), titulo usitato Mithridates Eupator, fuit rex Ponti circa annos 119-63 a.C.n. qui se discipulum esse Alexandri Magni et Darii I agnovit. Inter hostes Romae fuit per multos annos potentissimus felicissimusque, ut qui (fere usque ad mortem) bono successu contra tres Rei Publicae Romanae duces pugnavisset, videlicet Sullam, Lucullum, et Pompeium Magnum.
Initia Imperii
[recensere | fontem recensere]Mithridates VI fuit filius Mithridatis V (150-120 a.C.n.), qui filio adhuc iuvene obiit. Hic igitur cum puerulus esset, mater eius Laodice pro eo fortiter regnavit. Mithridates iuvenis Laodicam deiecit et in carcere inclusit anno 115 a.C.n. Sic, ante inclusus, fratres Mithridatis necavit, sed non sororem eius, quam uxorem duxit.
Mithridates regnum suum esse potentissimum esse circa Mare Nigrum cupivit. Colchide subiugo?, rex Ponti ob terras inter se cum Palaco Rege Scythiae bellum gerere coepit. Multa quidem regna cito se tradiderunt, ad aliquod praesidi adversus Scythiam, veterem hostem, sibi comparandum. Multis incursionibus repulsis et comitibus, Rhoxolanois, a Pontico legato Diophanto interfectis, Mithridati parendum esse, declaravit gravatim. Novus rex nunc Romanos orientes in Anatolia lacessivit. Meditatus sum facere interstitios in Paphlagonia atque Galatia cum rege Nicomede III Bithyniae. Atque manufestum fert Mithridati Nicomedem gubernavisse civitatem eius ad foedus cum re publica Romana contra Pontum. Societate Ponti Bithyniaeque eversa propter disputationem de finibus Cappadocia Nicomedeque multis certaminibus a Mithridate victo, Bithynia eo tunc necessitatis adducta est ut a Romanis auxilium praesidiumque sibi petere coacta sit. Cum Res Publica Pontum pro Bithynia commiserit, bellum inter Romam et Pontum necesse fuit nunc.
Secundus rex Bithyniae, Nicomedes IV, enervus et compressus a Romanis fuit. Mithridates identidem ad deiiciendum Nicomedem temptavit sed Nicomedes frustravit hos conatos coepitque bellum contra Mithridatem. Mithridates Bithyniam festinanter superobruit. Graecae urbes, ceu Athenae, desciverunt Mithridati quis ipsum esse defensorem Hellenismi declaravit. Exercitus Mithridatis igitur in Graecia manere tuto posuerunt dum classis Romanos ad Rhodem obsidebat. Tigranes II, rex Armeniae, cum Mithridate sociavit contra Romam denupsitque primogenitam filiam, Cleopatram. Occidente Anatolia vincta, Mithridates imperavit exercitum ut omnes Romani ibi habitantes necarentur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |