Municipium
Appearance
(Redirectum de Municipium (Germania))
Municipium est urbs cui sunt leges et gubernatio propria, ne sit pars divisionis administrativae alius.
In Civitatibus Foederatis
[recensere | fontem recensere]In Civitatibus Foederatis, praesertim Republica Virginia, municipium (Anglice independent city) est oppidum quod non intra comitatum continetur.
In Europa
[recensere | fontem recensere]- In Austria, par Austriacus est Statutarstadt, quorum sunt 15 hodie.
- In Cechia, municipium Lingua Cecha est Statutární město, quorum sunt 24.
- In Germania, municipium Theodisce Kreisfreie Stadt vocatur, quod ad litteram "oppidum sine circulo" significat.
- In Lusitania, municipium concelho vel município vocatur et partitio administrationis territorii est; nunc 308 sunt.
- In Polonia, municipium Polonice miasto na prawach powiatu vocatur, quod ad litteram "oppidum cum iuribus castellaniae" significat.
Capita
[recensere | fontem recensere]Etiam capita et territoria capitalia leges proprias saepe habent. Exempli gratia, Hafnia nullius comitatus pars est; Londinium e duabus partibus, nempe Urbe Londinio et Londinium Maiore constat, quae in burgos dividuntur, et Berolinum est urbs latae autonomiae.
Nexus interni