Nestor Larandensis
Appearance
(Redirectum de Nestor (scriptor de herbis))
Vide etiam paginam discretivam: Nestor (discretiva).
Nestor fuit poëta, origine Larandensis (Graece Νέστωρ Λαρανδεύς), cuius opera Graece scripta hodie deperdita sunt. De Nestore Suda sic scribit:
- "Nestor, Larandensis ex Lycia,[1] poëta epicus, pater Pisandri poëtae, fuit sub imperatore Severo. Scripsit Iliadem litteris quibusdam carentem ... nam in primo libro, qui inscribitur A, non reperitur a; et sic in ceteris rhapsodiis illa littera quae cuiusque libri numerum notat desideratur. Scripsit etiam Metamorphoses ut Parthenius Nicensis, et alia."[2]
Apud Stephanum Byzantinum titulus exstat Alexandrias. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis tria excerpta ex aliis carminibus Nestoris rescripta, scilicet Alexicepo et Panacea.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Ἰλιάς λειπογράμματος ("Ilias litteris singulis carens")
- Μεταμορφώσεις ("Metamorphoses")
- Ἀλεξανδριάς ("Alexandrias")
- Πανάκεια ("Panacea" sive "medicamentum universale")
- Ἀλεξίκηπος ("Alexicepus" sive "remedia ex horto")
Index fragmentorum
[recensere | fontem recensere]- Geoponica 12.16, 17 ex "Alexicepo".
- Geoponica 15.1 e "Panacea".
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sed re vera e Lycaonia (vide Stephanum Byzantinum s.v. "Laranda").
- ↑ Suda s.v. "Nestor" (versio Latina P. Needhami, 1704)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xiii-xiv