Jump to content

Nicander Colophonius

E Vicipaedia
(Redirectum de Nicander)
Wikidata Nicander Colophonius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 250 a.C.n.; Colophon
Obitus: 170 a.C.n.;

Nicander Colophonius fuit poëta didacticus Graecus qui vixit saeculo secundo a.C.n..

Nicander natus est Colophone in Ionia. De vita pauca certa, cetera dubia sunt: iam ab antiquo testium deest concordia, nam Nicander alter Ionicus poëta fuisse videtur superiore saeculo, a quibusdam avus iunioris habitus, sic ut quaedam nescimus scripta utri Nicandro seniori an iuniori referenda sint. Iuniori quidem attribuitur Hymnus ad Attalum III, qui a 138 a.C.n. usque ad 133 a.C.n. Pergamo regnavit, quam ob rem ille Nicander auctor saeculo secundo a.C.n. vixisse putatur. Cuius ipsius duo integra habemus opera:

  • Alexiphármaka (Ἀλεξιφάρμακα), poëma didacticum 958 hexametrorum de morsibus veneficis ferorum animalium ed de remediis;
  • Theriaká (Θηριακά), poëma didacticum 630 hexametrorum de generibus venenorum remediorumque.

Opera perdita

[recensere | fontem recensere]
  • Georgiká (Γεωργικά), poëma duorum librorum de agricultura, e quo versus centum nobis tradidit Athenaeus Naucratita;
  • Heteroioúmena (Ἑτεροιούμενα), poëma de metamorphosesi;
  • Melissourgiká (Μελισσουργικά), poëma de apicultura;
  • Opera poëtica nonnulla de rebus medicis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
  • 1499 : editio princeps Aldina
  • 1530 : Nicandri Theriaca; eiusdem Alexipharmaca; interpretatio; commentarii. Coloniae: opera Iohannis Soteri, 1530 Textus
  • 1531 : Iohannes Lonicerus, interpr., Nicandri Theriaca et Alexipharmaca cum scholiis. Coloniae: opera Iohannis Soteri, 1531 Textus
  • 1549 : Ioannes Gorraeus, ed. et interpr., Nicandri Colophonii ... Alexipharmaca. Parisiis: apud Vascosanum, 1549 Textus
  • ...
  • 1953 : A. S. F. Gow, A. F. Scholfield, edd. et interprr., Nicander: The poems and poetical fragments. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1953
Eruditio
  • G. Pasquali, I due Nicandri (1913) in Scritti filologici, I, pp.340-387, Florentiae, 1986
  • H. White, Studies in the poetry of Nicander, Amstelodami, 1987

Nexus interni