Jump to content

Mare Germanicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Oceanus Germanicus)
Despectus ex satellite in Mare Germanicum

Mare Germanicum[1] sive Oceanus Germanicus[2] est pars Oceani Atlantici, inter Francogalliam, Britanniam, Nederlandiam, Galliam Belgicam, Germaniam, Daniam, et Norvegiam situm.

Ambitus est 288 000 saltus, vel 575 000 chm².

Vicinae terrae sunt:

Complures naves quotidie Mare Septentrionale meridianum transiunt; hoc enim mare celebre iter praebet.

Alia nomina Latine scripta sunt "Mare Amalchium, Oceanus Fresonicus, Magnum Mare, Mare Occidentale, Oceanus Occidentalis". In linguis Europaeis hodiernis hoc mare "septentrionale" saepius nuncupatur, videlicet Anglice North Sea, Theodisce Nordsee, Nederlandice Noordzee, Norvegice Nordsjøen, Francogallice Mer du Nord.

Occasus solis a Germania visus et homines in litore stant.

Septentrionale Britanniae litus a glaciariis sinuosis anfractuosisque factum est.

Maiores fluvii qui in mare influunt sunt Scaldis, Rhenus, Thamesis, Albis, Mosa, Visurgis.

Multae insulae in Mari Germanico sunt, i.a. Terra Sacra, quae hodie Helgoland nominatur et Insulae Frisicae Orientales.

In litoribus Maris Germanici portus maximi momenti sunt.

  1. "Mare Germanicum = De Noord-Zee": vide tabulam geographicam Ludovici Renard, Mare Germanicum ac Tractus Maritimus retro Hiberniam et Scotiam (c. 1715); de hac tabula et altera quadam vide recensionem: (p. 172 apud Google Books).
  2. De hoc nomine aliisque vide Bela Pokoly, "On the History of Naming the North Sea" (PDF).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 56°27′32″N 3°40′57″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия