Potentia Hydrogenii
Appearance
(Redirectum de PH)
Potentia Hydrogenii (abbreviatio pH)[1] est numerus qui statum aquae indicat, utrum basicum aut acidum sit.
Definitio
[recensere | fontem recensere]Potentia Hydrogenii est logarithmus basi decem concentrationis[2] protonium in aqua multiplicatus cum –1. Quia protona in solutione aquea ad moleculam aquae adducta, non libera, sunt, concentratio qua uti oportet est iontium hydroniorum, qua
Similiter potentia hydroxidi pOH calculari potest:
Quia in aqua constans aequilibrii aquae efficit ut productum concentrationum horum iontium 10-14 aequet, conexus inter pH et pOH demonstratur esse
qua calculari aequivalenter postest: vel .
Acidus aut alcalinus
[recensere | fontem recensere]- Liquor est acidus cum eius pH est infra septem.
- Liquor est basicus cum eius pH est supra septem.
- Liquor est neutralis cum pH aequat septem.
Exempla
[recensere | fontem recensere]- Pila autocinetica: pH = 0–1;
- Acetum: pH = 3–4
- Coffeum: pH = 5
- Aqua destillata: pH = 7
- Aqua marina: pH = 8
- Ammonia: pH = 11
- Potassa: pH = 13–14
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Christian Blaise et Jean-François, "Small-scale Freshwater Toxicity Investigations: Hazard assessment schemes,"
- ↑ Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine).