Jump to content

Phocis (regionalis unitas)

E Vicipaedia
(Redirectum de Phocis (regio hodierna))
Vide etiam paginam fere homonymam: Phocis.
Wikidata Phocis (regionalis unitas)
Res apud Vicidata repertae:
index olim nomorum Graeciae
Civitas: Graecia
Locus: 38°30′0″N 22°15′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Graecia Media

Forma

Area: 2 120 chiliometrum quadratum
Caput: Amphissa

Sigla

Siglum autoraedarum: AM

Tabula aut despectus

Phocis (regionalis unitas): situs
Phocis (regionalis unitas): situs

Phocis fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis sive nomis regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Amphissa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad duos demos Dorida et Delphos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Phocidis Unitate" permanet, quae 4 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Phocis hodierna a monte Parnasso in oriente ad montes Bardusia in occidente patet. Nomen trahit a regione antiqua Phocide, unitas regionalis autem etiam partes antiquae Locridis ac Doridis includit.

Phocidi est area 2120 km², quorum 560 km² sunt silvis tecta, 36 km² plana et reliqua montuosa. Mons Parnassus (2 459 m) terram in duas partes dividit. Unitates regionales finitimae sunt ab occidente Aetoloacarnania, a septentrionalibus Phthiotis et ab oriente Boeotia. Fines meridiani ac orientales magna ex parte silvis privati, saxosi et montuosi sunt; vallis ab Itea ad Amphissam currit. Silvae ac loca viridia finibus occidentalibus, mediis ac septentrionalibus sunt.

Mornus fluvius, ut regioni satis aquae praebeatur, mole ac aggere praeclusus lacum artificialem format.

Administratio

[recensere | fontem recensere]

Regionalis Phocidis unitas divisa est in duos demos, qui sunt (vide et tabulam):

Pristinus nomus Phocidis

[recensere | fontem recensere]
Forma demorum pristini nomi Phocidis

Phocis creata est nomus Graeciae anno 1947. Anno 2011 ex pristino nomo (Νομός Φωκίδας) regionalis Phocidis unitas constitua est. Index sequens demonstrat demos novos ex antiquis coniunctos.[1]

Novus demus Pristinus demus Sedes
Delphi (demus) Delphi Amphissa
Amphissa
Desphina
Galaxidium
Grabia
Itea
Callies
Parnassus
Doris (demus) Eupalium Lidoricium
Lidoricium
Tolophon
Bardusia

Pristinae provinciae

[recensere | fontem recensere]
  • Provincia Doridis - Lidoricium
  • Provincia Parnassis - Amphissa

Nota: Provinciis Graecis non iam est status legalis.

Historia antiqua

[recensere | fontem recensere]

Vide: Phocis (regio antiqua)

  1. "Lex Callicratis" (Neograece)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!