Jump to content

Piscis

E Vicipaedia
(Redirectum de Piscis (animal))
Si constellationem quaeris, inspice s.v. Pisces (sidus)
Epinephelus lanceolatus est magnus piscis.

Piscis (-is, m.) est quodlibet animal craniatum et aquatile, cui sunt branchiae sed membris corporis et digitis carent. Grex sororius tunicatorum sunt, cum quibus una chordata constituunt. Sic comprehenduntur Myxini, Petromyzontiformes, Chondrichthyes, et Osteichthyes exstantes, cum variis gregibus cognatis sed exstinctis.

Primi organismi qui pisces recte classificantur erant chordata corporibus mollibus, quae aevo Cambrio primum apparuerunt. Quamquam spinis veris carebant, notochorda habebant, quae siverunt ut rebus gemellis inter invertebrata agiliora essent. Pisces se per aevum Palaeozoicum continuo evolvebant, varias formas attinentes. Multi pisces palaeozoici arma externa evolverunt, quae eos a praedatoribus protegebant. Primi pisces quibus fauces erant aevo Siluriano apparuerunt, postquam multi (sicut selachimorpha) formidabiles praedatores maritimi fiebant, potius quam praeda arthropodorum.

Pterois volitans.
Poecilia reticulata, piscis piscinae qui gaudet maximo favore populari.
Dunkleosteus fuit immanis piscis praehistoricus, circa 10 metra longus, classis Placodermorum. Adumbratio hodierna.[1]
Maxilla inferior placodermi Eastmanostei pustulosi structuras tondendi (quasi dentes) in superficie oris exhibet, ex Devoniano Visconsiniae.

Plurimi pisces sunt ectothermici, quorum temperaturae corporis cum temperaturis circumiectorum variant; aliquot autem magni natatores actuosi (sicut Carcharodon carcharias et Thunnini) altiorem temperaturam nuclearem tenere possunt.[2][3]

Pisces inter se sonis acusticis communicare possunt, ratione quae transmissionem signorum acusticorum ab alio animale unius speciei per aquam ad aliud implicat. Soni sic inter pisces emissi saepissime fiunt cum vescantur, pugnent, vel sexum petant.[4] Qui soni per species et stimulum variant. Soni stridulatorii efficiuntur cum partes sceleti moveant, non stridulatorii cum certa organa praecipua (sicut vesicas natandi) tractent.[5]

Pisces in plurimis aquae corporibus abundant, plerumque maribus, fluminibus, lacubus. In paene omnibus circumiectis aquaticis inveniuntur, ab altis fluminibus montanis (e.g., Salvelinus et Cyprinidae) ad profundam hadalemque oceanorum altissimorum zonas (e.g., quidam Saccopharyngiformes et Lophiiformes), quamquam pisces in profundissimis oceani 25 centesimis nondum inventi sunt.[6] Quia 34 300 fere species descriptae sunt, pisces maiorem diversitatem quam omnes alii vertebratorum classes exhibent.[7]

Pisces hominibus omnem per orbem terrarum sunt opes magni momenti, praecipue pro cibo, unde piscatores commercii et subsistentii eos in piscatoriis feris venantur, vel in lacubus in fundis piscium alunt, vel in caveis in oceano tenent. Pisces a piscatoribus oblectationis causa capiuntur, deliciae in aquariis piscinisque domesticis curantur, a curatoribus piscium educantur, in aquariis publicis exhibentur. Praeterea per historiam humanam partes in cultura agunt, ubi deitatibus, personis in mythis aliisque fabulis, signis religionis, ac rebus picturae, sculpturae, poesis, musicae, librorum, pellicularum prosunt.

Quia tetrapodaamphibia, reptilia, aves, mammalia—intra pisces pinnis quasi lobis praeditos orta sunt, recta cladistica ea etiam pisces habet; pisces autem a maioribus traditi grex paraphyleticus sunt, cum tetrapoda excludantur. Notio ergo piscis, gregis paraphyletici per negationem definiti, grex taxinomicus in biologia systematica rite constitutus non putatur, nisi sensu cladistico adhibeatur, tetrapodis omnino comprehensis.[8][9] Vocabulum igitur piscis (etiam ichthyes, vocabulum Graecum) classificatio typologica, non phylogenetica, in scientia hodierna iuste consideratur.

Vocabulum piscis fortasse ex *peysk-, radice lingua Protoindoeuropaea, derivatur, solum in linguis Italica, Celtica, Germanicaque attestata.[10][11][12][13]

Pinacotheca: diversitas piscium

[recensere | fontem recensere]

Exempla maiorum piscium classium.

  1. "Monster fish crushed opposition with strongest bite ever". 30 Novembris 2006 
  2. Goldman, K. J. (1997). "Regulation of body temperature in the white shark, Carcharodon carcharias". Journal of Comparative Physiology. B Biochemical Systemic and Environmental Physiology 167 (6): 423–429 .
  3. Carey, F. G.; Lawson, K. D. (Februario 1973). "Temperature regulation in free-swimming bluefin tuna". Comparative Biochemistry and Physiology A 44 (2): 375–92 .
  4. Weinmann, S. R.; Black, A. N.; Richter, M. L.; Itzkowitz, M; Burger, R.M (Februario 2017). "Territorial vocalization in sympatric damselfish: acoustic characteristics and intruder discrimination". Bioacoustics 27 (1): 87–102 .
  5. Bertucci, F.; Ruppé, L.; Wassenbergh, S.V.; Compère, P.; Parmentier, E. (29 Octobris 2014). "New Insights into the Role of the Pharyngeal Jaw Apparatus in the Sound-Producing Mechanism of Haemulon Flavolineatum (Haemulidae).". Journal of Experimental Biology 217 (21): 3862–69 .
  6. Yancey, P. H.; Gerringer, M. E.; Drazen, J. C.; Rowden, A. A.; Jamieson, A. (2014). "Marine fish may be biochemically constrained from inhabiting the deepest ocean depths". Proceedings of the National Academy of Sciences 111 (12): 4461–65 .
  7. "FishBase Search". FishBase. Martio 2020 
  8. "Zoology" 
  9. Greene, Harry W. (1 Ianuarii 1998). "We are primates and we are fish: Teaching monophyletic organismal biology". Integrative Biology: Issues, News, and Reviews 1 (3): 108–111 .
  10. Digitales Wörterbuch der Deutschen Sprache s.v. "Fisch."
  11. Winfred Philipp Lehmann, Helen-Jo J. Hewitt, Sigmund Feist, A Gothic etymological dictionary s.v. "fisks" (1986), 118.
  12. Oxford English Dictionary, prima editio, s.v. "Fish."
  13. Carl Darling Buck, A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages (1949), sectio 3.65, p. 184.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Ichthys est Christianum piscis signum antiquum.
Opera antiquiora
Eruditio recentior
  • Bone, Quentin, et Richard H. Moore. 2008. Biology of Fishes. Ed. tertia. Taylor & Francis. ISBN 978-0-415-37562-7.
  • Braunbeck, Thomas, David E. Hinton, et Bruno Streit. 1998. Fish Ecotoxicology. Basiliae, Berolini, Bostoniae: Birkhäuser. ISBN 3-7643-5819-X.
  • Danoff, C. M., J. Wiesner, et J. E. Skydsgaard. 1990. "Fische." In Lexikon der Alten Welt 1: 971–77.
  • Fiedler, Kurt. 1991. Lehrbuch der Speziellen Zoologie (2. Band, 2. Teil: Fische). Ienae: Gustav Fischer Verlag. ISBN 3-334-00339-6.
  • Frickhinger, Karl A. 1991. Mergus Fossilien-Atlas Fische. Melle: Mergus Verlag. ISBN 3-88244-018-X.
  • Gebhardt, Harald, et Andreas Ness. 2005. Fische. Die heimischen Süßwasserfische sowie Arten der Nord- und Ostsee. Ed. septima. Monaci: BLV Verlag. ISBN 3-405-15106-6.
  • Helfman, G., B. Collette, et D. H. Facey. 1997. The Diversity of Fishes. Blackwell Publishing. ISBN 0-86542-256-7.
  • Helfman, G., B. B. Collette, D. H. Facey, et B. W. Bowen. 2009. The Diversity of Fishes: Biology, Evolution, and Ecology. Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-2494-2. (Textus apud Google Books)
  • Moyle, P. B., et J. J. Cech. 2003. Fishes: An Introduction to Ichthyology. Ed. 5a. Benjamin Cummings. ISBN 978-0-13-100847-2.
  • Nelson, J. S. 2006. Fishes of the World. John Wiley & Sons, Inc.. ISBN 0-471-25031-7.
  • Van Der Laan, Richard. 2018. "Family-group names of fossil fishes". European Journal of Taxonomy vol. 466.
  • Van Der Laan, Richard, W. N. Eschmeyer, et R. Fricke. 2014. "Family-group names of Recent fishes." Zootaxa 3882: 1-–230.
  • Westheide, Wilfried, et Reinhard Rieger. 2004. Spezielle Zoologie. Vol. 2: Wirbel- oder Schädeltiere. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-0900-4.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • WoRMS: Marine Species
Vicimedia Communia plura habent quae ad pisces spectant.